25PRÆFATIO.
Nihilo tamen minùs Magni Principis, Magni Filij, Magni Ne-
potes aut ab incœptis deſtiterunt, aut generoſiſſimi animi du-
dum conceptum ſtudium remiſerunt. Quamobrem ante bien-
nium ſcriptis à Sereniſſimo Principe Leopoldo literis officij ple-
nis, & humanitate, tam proprio, quàm Magni Ferdinandi
II. fratris nomine, impoſita mihi fuit hæc prouincia optatæ diu,
& penè deſperatæ verſionis. Quo ſanè, vt ingenuè fatear, ni-
hil iucundius, nihil carius, nihil antiquius accidere mihi po-
terat; quòd hac data occaſione, aliquam grati animi ſignifica-
tionem exhibere me poſſe putabam Sereniſſimo illi Principi,
cuius ampliſſima in me beneficia ſum expertus. Memini profe-
ctò, nec ex animo meo excidet, imo clauo fixum trabali ma-
net, quanta in me contulit Magnus Ferdinandus Secundus or-
namenta, quanta in me vſus eſt liberalitate, & beneficentia,
non tantùm dum fortuna mihi arridebat, non ſolùm dum res
ſuccedebant proſperè, non modò dum ad illum ab Amiro Fa-
chraddino miſſus ſingulari felicitate fiuebar, ſed etiam in nau-
fragio, & iactura illa barbarica, in Carrellina coniuratione,
& proditione, in aduerſiſſima fortuna. Sed hæc omnia magis
à me exprimi poſſunt profundiſſimo ſilentio, quàm verborum,
copia, aut oratione altius exaggerata. Verùm enim verò dum
arbitrabar, mirificam nactum me eſſe opportunitatem gratifi-
candi Principi de me optimè merito, & exhibendi aliquod gra-
ti animi ſignum, penè concepta excidi ſpe. Nam aperto Apol-
lonij Codice, & coniectis in eum oculis duæ primo ferè intuitu
ſeſe mihi obtulerunt difficultates, quas à me neque ſuperari,
neque vinci poſſe prorsùs exiſtimaui. Hinc ſummus, & abſtru-
ſus pudor, hinc plurimus ſudor ingenuè omnia fateor. Et eò
magis intimis animi ſenſibus angebar, quod ea verſio non in
ſeceſſu aliquo fiebat, & remotis arbitris, vbi aciem mentis ab-
ducere, difficultates commodè expendere, animoque intento,
& libero luſtrare quæ in rem eſſent, ac per otium poſſem, ſed
præſentibus grauiſſimis viris, & quidem, ex tempore, & nulla
data præmeditandi facultate, interpretationem facere compel-
lebar. Ea fortè illorũ præclariſſimorũ virorũ de me erat opinio,
& exiſtimatio, quàm tamen parum abfuit, quin penitus perdi-
diſſem, cùm vix, & ne vix quidem ſcripturam illam legere