Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (199) of 373 > >|
253199DE ARCHITEC. LIB. VIII. Quare magna diligëtia induſtria{qúe} quærendi ſunt & eligendi fontes, ad
humanæ uitæ ſalubritatem.
DE AQVARVM EXPERIMENTIS.
CAPVT. V.
EXPERTIONES autem & probationes eorum ſic ſunt proui-
dendæ.
Si erunt profluentes & aperti, antequàm duciincipiantur.
aſpiciantur, animo{qúe} aduertãtur, qua membratura ſint qui circa eos fon-
tes habitant homines.
Et ſi erunt corporibus ualentibus, coloribus niti-
dis, cruribus non uitioſis, non lippis oculis, erunt probatißimi.
Itẽ ſi fons
nouus fuerit foſſus, &
in uas Corinthium, ſiue alterius generis, quod erit
ex ære bono, ea aqua ſparſa, maculam non fecerit, optima erit.
Item{qúe} in
aheno ſiea aqua deferuefacta, &
poſtea requieta & defuſa fuerit, neque
in eius aheni fundo arena, aut limus inuenietur, ea aqua erit item proba-
ta.
Item ſilegumina in uas cum ea aqua coniecta adignem poſita, cele-
riter percoct a fuerint, indicabunt eam aquam eſſe bonam &
ſalubrem.
Non etiam minus ipſa aqua, quæ erit in fonte, ſifuerit limpida &
per-
lucida, &
quocun peruenerit aut perfluxerit, ſimuſcus non naſcetur,
ne iuncus ne inquinatus ab aliquo inquinamẽto:
is locus fuerit, ſed pu
ram habuerit ſpeciem, innuetur his ſignis, eſſe tenuis &
in ſumma ſalu-
britate.
DE PERDVCTIONIBVS ET LIBRATIO
nibus aquarum, & inſtrumentis adhunc uſum.
CAPVT VI.
NVNC de perductionibus ad habitationes mœnia{qúe}, ut fieri opor-
teat explicabo, cuius ratio est prima perlibratio.
Libratur autem
dioptris, aut libris aquarijs, aut chorobate:
ſed diligentius efficitur per
chorobatem, quod dioptræ libræ{qúe} fallunt.
Chorobates autem est regula
longa circiter pedũ.
xx. eahabet ancones in capitibus extremis æquali
modo perfectos, in{qúe} regulæ capitibus ad normam coagmentatos, &
in-
ter regulã &
ancones à cardinibus compacta tranſuer ſaria, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index