Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (208) of 373 > >|
262208M. VITRVVII ſcalis ſcaporum iuſta longitudine inclinatio. Nam quàm magnæ fuerin
inter contignationem &
imum libramentum, altitudinis partes tres, qu@
tuor à perpendiculo recedant, &
ibicollocentur interiores calces ſcapo-
rum.
Ita enim erunt temper at æ graduum, & ipſarum ſcalarum colloca-
tiones.
Item eius reierit ſubſcripta forma.
QVOMODO PORTIO ARGENTI AVRO @@
ſta, in integro opere deprchendi diſcerni{qúe} poßit.
CAPVT III.
ARCHIMEDIS uero cum multa miranda inuenta & uaria fue-
rint, ex omnibus etiam infinita ſolertia id, quod exponam, uidetur
eſſe expreſſum nimium.
Hiero enim Syracuſis auctus regia poteſtate, re-
bus bene geſtis, cum auream coronam uotiuam, dijs immortalibus in quo
dam fano conſtituiſſet ponendam, immani precio locauit faciendam, &

aurum ad ſacoma appendit redemptori.
Is ad tempus, opus manufactum
ſubtiliter, regi approbauit, et ad ſacoma pondus coronæ uiſus est præſti-
tiſſe.
Poſteaquàm indicium est factum, dempto auro, tantundem argenti
in id coronarum opus admixtum eſſe:
indignatus Hiero ſe contemptum,
ne inueniens, qua ratione id furtum deprehenderet, rogauit Archime-
dem, uti in ſe ſumeret ſibi de eo cogitationem.
Tunc is cum haberet eius
reicuram, caſu uenit in balneum, ibi{qúe} cum in ſolium deſcenderet, animad
uertit quantũ corporis ſui in eo inſideret, tantum aquæ extra ſolium efflu
ere.
Ita cum eius rei rationem explicationis offendiſſet, non est mora-
tus, ſed exiliuit gaudio motus de ſolio, et nudus uadens domum uerſus, ſi-
gnificabat clara uoce inueniſſe quod quæreret.
Nam currens identidem
græcè clamabat, εὕρηκα, εὕρηκα.
Tum uero ex eo inuentionis ingreſſu
duas dicitur feciſſe maſſas æquo pondere, quo etiam fuer at corona, unam
ex auro, alteram ex argento.
Cum ita feciſſet, uas amplum ad ſumma la-
bra impleuit aqua, in quo demiſit argenteam maſſam.
Cuius quanta mag
nitudo in uaſe depræſſa est, tantũ aquæ effluxit.
Ita exempta maſſa, quan-
to minus factum fuerat refudit, ſextario menſus, ut eodem modo quo prius
fuerat ad labra æquaretur.
Ita ex eo inuenit, quantum ad certum pon-
dus argenticerta aquæ menſura reſponderet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index