Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (208) of 373 > >|
ARCHIMEDIS uero cum multa miranda inuenta & uaria fue-
rint
, ex omnibus etiam infinita ſolertia id, quod exponam, uidetur
eſſe
expreſſum nimium.
Hiero enim Syracuſis auctus regia poteſtate, re-
bus
bene geſtis, cum auream coronam uotiuam, dijs immortalibus in quo
dam
fano conſtituiſſet ponendam, immani precio locauit faciendam, &

aurum
ad ſacoma appendit redemptori.
Is ad tempus, opus manufactum
ſubtiliter
, regi approbauit, et ad ſacoma pondus coronæ uiſus est præſti-
tiſſe
.
Poſteaquàm indicium est factum, dempto auro, tantundem argenti
in
id coronarum opus admixtum eſſe:
indignatus Hiero ſe contemptum,
ne
inueniens, qua ratione id furtum deprehenderet, rogauit Archime-
dem
, uti in ſe ſumeret ſibi de eo cogitationem.
Tunc is cum haberet eius
reicuram
, caſu uenit in balneum, ibi{qúe} cum in ſolium deſcenderet, animad
uertit
quantũ corporis ſui in eo inſideret, tantum aquæ extra ſolium efflu
ere
.
Ita cum eius rei rationem explicationis offendiſſet, non est mora-
tus
, ſed exiliuit gaudio motus de ſolio, et nudus uadens domum uerſus, ſi-
gnificabat
clara uoce inueniſſe quod quæreret.
Nam currens identidem
græcè
clamabat, εὕρηκα, εὕρηκα.
Tum uero ex eo inuentionis ingreſſu
duas
dicitur feciſſe maſſas æquo pondere, quo etiam fuer at corona, unam
ex
auro, alteram ex argento.
Cum ita feciſſet, uas amplum ad ſumma la-
bra
impleuit aqua, in quo demiſit argenteam maſſam.
Cuius quanta mag
nitudo
in uaſe depræſſa est, tantũ aquæ effluxit.
Ita exempta maſſa, quan-
to
minus factum fuerat refudit, ſextario menſus, ut eodem modo quo prius
fuerat
ad labra æquaretur.
Ita ex eo inuenit, quantum ad certum pon-
dus
argenticerta aquæ menſura reſponderet.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index