Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (214) of 373 > >|
268214M. VITRV VII mundum, ut etiam nobis apparet, cum faciunteæ ſtellæ regreſſus & mo-
rationes.
Ergo ſi tantis interuallis noſtra ſpecies poteſt id animaduerte-
re, quid ita diuinitatibus ſplendoribus{qúe} aſtrorum iudicamus obſcurita-
tes obijci poſſe?
Ergo potius ea ratio nobis conſtabit, quòd feruor, quem-
admodum omnes res euocat &
ad ſe ducit (ut etiam fructus ex terra ſur
gentes in altitudinem per calorem uidemus, nõ minus aquæ uapores à fon
tibus ad nubes per arcus excitari) eadem ratione ſolis impetus uehemens
radijs trigoni forma porrectus, inſequentes ſtellas ad ſe perducit, &
ante
currentes ueluti refrenando retinendo{qúe} non patitur progredi, ſed ad ſe
cogit regredi, &
in alterius trigoni ſignum eſſe. Fortaſſe deſider abitur
quid ita ſol quinto à ſe ſigno, potius quàm ſecũdo aut tertio, quæ ſunt pro-
piora, faciat in his feruoribus retentiones.
Ego quemadmodum id fieriui
deatur exponã.
Eius radij in mũdo, uti trigoni paribus lateribus forma,
lineationibus extenduntur:
id autẽ nec plus nec minus eſt ad quintũ ab eo
ſigno.
Igitur ſi radij per omnem mundum fuſi circinationibus uagaren-
tur, ne extentionibus porrecti ad trigoni formã linearentur, propiora
flagrarent.
Id autem etiam Euripides Græcorum poeta animaduertiſſe
uidetur, ait enim, quæ longius à ſole eſſent, hæc uehementius ardere, pro-
piora uero contemper ata habere:
it aque ſcribit in fabula Phaetonte ſic,
κὶ ὲιτὰ πόῤῥοτά\’δ ἔγγνς ἔνκρα*** ἔχΕι.
Siergo res & ratio & te-
ſtimonium poetæ ueteris id oſtendit, non puto aliter oportere iudicari, ni
ſi quemadmodum de eare ſupra ſcriptum habemus.
Iouis autem inter
Martis &
Saturni circinationem currens, maiorem quàm Mars, mino-
rem quàm Saturnus peruolat curſum.
Item reliquæ ſtellæ, quo maiore ab-
ſunt ſpatio ab extremo cœlo, proximam{qúe} habent terræ circinationem,
celerius percurrere uidentur, quòd quæcun{qúe} earum minorem circinatio
nem peragens, ſæpius ſubiens præterit ſuperiorem.
Quemadmodum ſi
in rota, qua figuliutuntur, impoſitæ fuerint ſeptem formicæ, canales{qúe} to
tidem in rota facti ſint circum cẽtrum in imo, accreſcẽtes ad extremum,
in quibus hæ cogantur circinationem facere, uerſetur{qúe} rota in alteram
partem, neceſſe erit eas contra rotæ uerſationem nibil minus aduer ſus iti
nera perficere, &
quæ proximum centrum habuerit celerius peruagari,
quæ{qúe} extremum orbem rotæ peraget, etiam ſi æquæ celeriter ambulet,
propter magnitudinem cir cinationis multo tardius perficere curſum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index