Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
301 247
302 248
303 249
304 250
305 251
306 252
307 253
308 254
309 255
310 256
311 257
312 258
313 259
314 260
315 261
316 262
317 263
318 264
319 265
320 266
321
322
323
324
325
326
327
328
329
330
< >
page |< < (215) of 373 > >|
269215DE ARCHITEC. LIB. IX. militer aſtr a nitentia contra mundi curſum, ſuis itineribus perficiunt cir
cuitum, ſed cœliuer ſatione redundationibus referuntur quotidiana tem-
poris circulatione.
Eſſe autem alias ſtellas temperatas, alias feruentes, eti
am{qúe} frigidas, hæc eſſe cauſa uidetur, quòd omnis ignis in ſuperiora loca
habet ſcandentem flammam.
Ergo ſolæthera, quiest ſupra ſe, radijs exu
rens efficit candentẽ, in quibus locis habet curſum Martis ſtella, ita fer-
uens ab ardore ſolis efficitur.
Saturni autem quòd est proxima extremo
mundo, tangit{qúe} congelatas cœliregiones, uebementer est frigida.
Ex eo
Iouis cũ inter utriuſ circuitiones habeat curſum, à refrigeratione calo-
re{qúe} eorũ medio, cõueniẽtes tẽperatißimos{qúe} habere uidetur effectus.
De
zona.
xij. ſignorum, & ſeptem aſtrorũ, contrario{qúe} eorũopere ac cur-
ſu, quibus rationibus &
numeris tranſeunt ex ſignis in ſigna, & circui-
tum ſuum perficiant, uti à præceptoribus accepi, expoſui:
nũc de creſcen
tilumine Lunæ, diminutione{qúe}, uti traditũ est nobis à maioribus, dicam.
Beroſus, qui à Chaldæorũ ciuitate ſiue natione progreſſus in A ſiam, et di
ſciplinam patefecit, ita est profeſſus, pilam eſſe ex dimidia parte canden-
tem, reliqua habere cæruleo colore.
Cum autem cur ſum itineris ſui pera
gens ſubiret orbem ſolis, tunc eam radijs &
impetu caloris corripicon-
uerti{qúe} candentem, propter eius proprietatem luminis ad lumen.
Cum au
tem ea euocata ad ſolis orbes ſuperiora ſpectet, tunc inferiorem partem
eius, quòd candens non ſit, propter aëris ſimilitudinem obſcur am uideri,
cum ad perpendiculum extet ad eius radios totum lumen ad ſuperiorem
ſpeciem retineri, &
tunc eam uocari primam. Cum præteriens uadit ad
oriẽtis cœli partes, relaxari ab impetu ſolis, extremam{qúe} eius partẽ can-
dentiæ, oppido quàm tenuilinea ad terr am mittere ſplendorem, &
ita ex
eo eam ſecundam uocari.
Quotidiana autem uerſationis remißione, ter-
tiam, quartam indies numerari, ſeptimo die ſol cum ſit ad occidẽtem, luna
autẽ inter orientẽ et occidentẽ, medias cœli teneat regiones, quòd dimidia
parte cœli ſpatio diſtet à ſole, itẽ dimidiã candẽtiæ conuerſam habere ad
terrã.
Inter ſolemuero et lunam cũ diſtet totũ mundi ſpatiũ, et luna orien
tis orbẽ ſolretroſpiciẽs, cũtranſit ad occidentẽ, eam quòd longius abſit à
radijs remiſſam, quartadecima die plena rota totius orbis mittere ſplẽdo
rẽ, reliquos{qúe} diesdecre ſcentia quotidiana ad perfectionẽ lunaris menſis
uerſationibus et curſu à ſole reuocationibus ſubire rotã, radios{qúe} eius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index