Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati
page |< < (220) of 373 > >|
274220M. VITRV VII nes propter obſtantiam terræ, non ſunt notæ. Huius autem rei index est
ſtella Canopi, quæ his regionibus eſt ignota, renunciantibus negociatori-
bus, qui ad extremas Aegypti regiones proximas{qúe} ultimis finibus terræ
terminationes, fuerunt.
De mundi circa terrã peraolitantia, duodecim{qúe}
ſignorum, &
ſeptentrionali meridiana{qúe} parte ſyderum diſpoſitione, ut
ſit perfectus docui.
Nam ex ea mũdi uer ſatione, & contrario ſolis per
ſigna curſu, gnomonum{qúe} æquinoctialibus umbris, analemmatorum in-
ueniuntur deſcriptiones.
Cætera ex aſtrologia, quos effectus habeant ſi-
gna duodecim, ſtellæ quin, Sol, Luna, ad humanæ uitæ rationẽ, Chaldæo
rum ratiocinationibus est concedendum:
quòd propria est eorũ geneth-
liologiæ ratio, uti poßint antefacta, &
futura, ex ratiocinationibus a-
ſtrorum explicare.
Eorum autem inuentiones, quas ſcriptis reliquerunt,
qua ſolertia, quibus{qúe} acuminibus, &
quàm magni fuerint, qui ab ipſana
tione Chaldæorum profluxerunt, oſtendunt.
Primus{qúe} Beroſus, in inſula
11Beroſus
primus
Aſtrolo-
gus.
&
ciuitate Coo conſedit, ibi aperuit diſciplinam. Poſtea ſtudens An-
tipater, item{qúe} Achinapolus, qui etiam non è naſcentia, ſed ex conceptio-
ne genethliologiæ rationes explicatas reliquit.
De naturalibus autemre-
bus Thales Mileſius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xe
nophanes Colophonius, Democritus Abderites, rationes quibus èrebus
natura rerum gubernaretur, quemadmodum quos{qúe} effectus habent, ex-
cogitatas reliquerunt.
Quorũ inuenta ſecuti, ſyderum, & occaſus ortus
tempeſtatũ{qúe} ſignificatus, Eudoxus, Eudæmõ, Calliſtus, Melo, Philippus,
Hipparchus, Aratus, cæteri{qúe} ex aſtrologia parapegmatorum diſcipli-
nis inuenerunt, &
eas poſteris explicatas reliquerunt. Quorum ſcientiæ
ſunt hominibus ſuſpiciendæ, quòd tanta cura fuerunt, ut etiam uideantur
diuina mente tempeſtatum ſignificatus poſt futuros, ante pronunciare,
quas obres hæc eorum curis ſtudijs{qúe} ſunt concedenda.
DE HOROLOGIORVM RATIONIBVS ET
umbris gnomonum æquinoctiali tempore, Romæ,
& nonnullis alijs locis. CAP. VIII.
NOEIS autem ab his ſeparandæ ſunt horologiorum rationes, &
explicandæ menſtruæ dierũ breuitates, item{qúe} depalationes.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index