Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of contents

< >
< >
page |< < (226) of 373 > >|
280226M. VITRVVII ſtrationem. Cum autem in maioris tympani labro fuerint ſignorum cœ-
leſtium de formationes, id autem ſit immotum, &
in ſummo habeat defor-
matum Cancri ſignum, ad perpendiculũ eius in imo, Capricorni, ad dex-
tram ſpectantis Libræ, ad ſiniſtram Arietis.
Signa quo cætera inter eo
rum ſpatia deſignata ſint, uti in cœlo uidentur.
Igitur cum Sol fuerit in Ca
pricorniorbiculo, lingula in maior is tympani parte &
Capricorni, quo-
tidie ſingula puncta tangens, ad perpendiculum habens aquæ currentis
uehemens pondus, celeriter per orbiculi foramen id extrudit ad uas, tum
excipiens eam (quoniam breui ſpatio impletur) corripit &
contrahit
dierum minora ſpatia &
horarũ. Cum autem quotidiana uer ſatione ma-
ioris tympani lingula ingreditur in Aquario, cuncta deſcendunt for ami-
na perpendiculo, &
aquæ uehementi curſu cogitur tardius emittere ſa-
lientem.
Ita quo minus celeri curſu uas excipit aquam, dilatat horarum
ſpatia.
Aquarij uero Piſcium{qúe} punctis, uti gradibus ſcandens, orbiculi
for amen in Ariete tangendo octauam partem, aquæ temper atæ ſalienti
præſtat æquinoctiales horas.
Ab Ariete per Tauri & Geminorum ſpa-
tia ad ſumma Cancripuncta, partis octauæ for amen ſeu tympanum uer-
ſationibus peragens, &
in altitudinem eò rediens, uiribus extenuatus, &
ita tardius fluendo dilatat morando ſpatia, &
efficit hor as in Cancri ſi-
gno ſolſtitiales.
A Cancro cum proclinat, & peragit per Leonem & Vir
ginem, ad Libræ partis octauæ puncta reuertendo, &
gradatim corripi
endo ſpatia, contrahit horas, &
ita perueniens ad puncta Libræ, æquino
ctiales rurſus reddit hor as.
Per Scorpionis uero ſpatia & Sagittarij pro
cliuius deprimens ſeſe for amen, rediens{qúe} circumactione ad Capricorni
partem octauam, reſtituitur celeritate ſalientis ad brumales horarum
breuitates.
Quæ ſunt in horologiorũ deſcriptionibus rationes &
appar atus, ut ſint ad uſum expeditiores, quàm aptißime po
tui per ſcripſi.
Reſtat nunc de machinationibus, &
de earũ principijs ratiocinari.
Ita de his ut
corpus emendatum architectur æ per-
ficiatur, in ſequenti uolumine
incipiam ſcribere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index