Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of contents

< >
< >
page |< < (227) of 373 > >|
281227M. VITR VV II
DE ARCHITECT VRA,
LIBER DECIMVS.
NOBILI GRAECORVM ET AMPLA CI
11Lex archi
tectonica
Epheſila-
ta.
uitate Epheſilex uetuſta dicitur à maioribus dura con
ditione, ſed iure eſſe non iniquo conſtituta.
Nam Archi
tectus cum publicum opus curandumrecipit, pollice-
tur quanto ſumptuid ſit futurum:
tradita æſtimatio-
ne, magiſtr atui bonaeius obligantur, donec opus ſit perſectum.
Eo autem
abſoluto, cum ad dictum impenſare ſpondet, decretis &
honoribus orna-
tur.
Item ſinon amplius quàm quartain opere conſumitur, adæſtimatio-
nem est adijciëda, &
de publico præſtatur, ne ulla pænatenetur. Cum
uero amplius quàm quarta in opere conſumitur, ex eius bonis ad perfici-
endum pecunia exigitur.
Vtinam Dij immortales feciſſent, quòd ea lex eti
am populo Romano, non modo publicis, ſed etiam priuatis ædificijs eſſet
conſtituta:
namq; non ſine pœna graſſarëtur imperiti, ſed qui ſumma do
strinarum ſubtilitate eſſent prudentes, ſine dubitatione profiiterëtur ar-
chitecturam:
ne partes familiarum inducerentur adinfinitas ſumptu-
um profuſiones, &
ut ex bonis eijcerentur: ipſi{qúe} architecti pœnæ timo-
re coacti, diligentius modum impenſarum rationcinantes explicarent, uti
patres familiar um ad id, quod præpar auiſſent, ſeu paulò amplius adijcien
tes, ædificia expedirent.
Nam qui quadringenta ad opus poſſunt parare,
ſiadijciant centum habendo fpem perfectionis, delectationibus tenentur.
Quiautem adiectione dimidia, aut ampliore ſumptu onerantur, amiſſa
ſpe, &
impenſa abiecta, fractis rebus et animis, deſiſtere coguntur. Nec
ſolum id uitium in ædificijs, ſed etiam in muneribus, quæ à magiſtr atibus
foro gladiatorum ſcenis{qúe} ludorum dantur, quibus nec mora, ne expe-
ctatio conceditur, ſed neceßitas finito tempore perficere cogit:
uti ſunt ſe
des ſpectaculorum, uelorum{qúe} inductiones, &
ea omnia, quæ ſcenicis mo
ribus per machinationem ad ſpectationes populo comparantur.
In his ue
ro opus est prudentia diligenti, &
ingenij doctißimi cogit atu, quòd

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index