Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
141 103
142 104
143 105
144 106
145 107
146 108
147 109
148 110
149 111
150 112
151 113
152 114
153 115
154 116
155 117
156 118
157 119
158 120
159 121
160 122
161 123
162 124
163 125
164 126
165 127
166 128
167 129
168 130
169 131
170 132
< >
page |< < (244) of 458 > >|
282244Apollonij Pergæi 329[Figure 329]
Igitur duo plana tranſeuntia per K L, T V eleuata ſuper triangulum.
11d H F I ad angulos rectos producunt in cono H F I duas ſectiones hypor-
bolicas
, quarum axes L M, V X, &
inclinati ipſarum L K, V T, &
ſingulì
eorum ad ſuos erectos ſunt, vt D B ad B E;
ergo figuræ trium.
ſectionum ſunt ſimiles, & æquales; & propterea duæ ſectiones, qua-
rum
axes ſunt L M, V X ſunt æquales ſectioni A B, &
c. Ex textu men-
doſo
expungi debent ſuperuacanea aliqua verba, ſicut in contextu habetur.

Non
enim verum eſt, quod duæ tantummodo hyperbole æquales eidem A B duci
poſſunt
in cono recto H F I, vertices habentes in lateribus H F, &
F I, ſed
quatuor
inter ſe æquales eße poßunt;
nam ſuper latus F H duci poſſunt duæ
hyperbole
, quarum axes tranſuerſi K L æquales ſint ipſi B D, &
æquidiſtan-
tes
ſint rectis lineis F N, &
F S. Quod ſic oſtendetur. Quoniam recta linea
Q
R ducta eſt parallela ipſi H I erunt duo arcus circuli intercepti H Q, I R
æquales
inter ſe;
& ideo duo anguli ad peripheriam H F Q, & I F R æquales
erunt
inter ſe;
poſita autem fuit K L æqualis, & parallela ipſi F N; igitur
duo
anguli alterni K L F, &
H F N æquales ſunt inter ſe: pari ratione; quia
reliqua
K L ducta eſt parallela ipſi F S, erit angulus externus S F I æqualis
interno
, &
oppoſito, & ad eaſdem partes L K F; & ideo duo triangula L F K
habent
angulum F, communem, &
duos angolos in ſingulis triangulis K, &
L
æquales;
igitur ſunt æquiangula, & ſimilia, & , vt antea dictum eſt, fieri
poſſunt
duæ rectæ lineæ K L æquales eidem D B, &
inter ſe: ſi igitur per duas
rectas
lineas K L ducantur plana perpendicularia ad planum trianguli per axim
H
F I, eſſicientur in cono recto duæ hyperbole, quarum bini axes tranſuerſi K L
ſunt
æquales:
& quia, propter parallelas H I, Q R, eſt F N ad N Q ſeu qua-
dratum
F N ad rectangulum F N Q vt F S æd S R ſeu vt quadratum F S ad
rectangum
F S R;
ſed rectangulum H N I æquale eſt rectangulo F N Q, &
rectangulum
H S I æquale eſt rectangulo F S R:
ergo quadratum F N ad re-
ctangulum
H N I eandem proportionem habet, quàm quaàratum F S ad rectã-
gulum
H S I;
eſtque latus tranſuerſum K L ad ſuum latus rectum, vt quadra-
2212. lib. 1. tum F N ad rectangulum H N I, pariterque latus tranſuerſum K L alterius
ſectionis
ad ſuum latus rectum eſt vt quadratum F S ad rectangulum H S I:
33Ibidem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index