Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (228) of 373 > >|
282228M. VITR VV II eorum perficitur ſine machinatione, ſtudiorum{qúe} uario ac ſolerti uigo-
re.
Igitur quoniã hæc ita ſunt tradita & conſtituta, non uidetur eſſe alie-
num, uti caute ſumma{qúe} diligentia, antequàm inſtituantur opera, eorum
expediantur rationes.
Ergo quoniam ne lex, ne morum inſtitutio id
poteſt cogere, &
quotannis & prætores & ædiles ludorum cauſa machi
nationes præpar are debent:
uiſum mihi est, Imperator, non eſſe alienum,
quoniam in ædificijs de prioribus uoluminibus expoſui, in hoc qui finitio-
nem ſummam corporis habet conſtitutam, quæ ſint principia machina-
rum ordinata, præceptis explicare.
DE MACHINA QVID SIT, ET EIVS AB OR
gano differentia, origine & neceßitate.
CAPVT I.
MACHIN A est continens ex materia coniunctio, maximas ad
oner um motus habens uirtutes.
Ea mouetur ex arte circulorum
rotundationibus, quam Græci κνκλικηυ κίνησιυ appellant.
Est autem
unum genus ſcanſorium, quòd græce ᾀκροΒατιηὸυ dicitur:
alterum ſpiri
tale, quod apud eos ϖνενματικὸυ appellatur, tertium tractorium, id
autem Græci Βάνανσου uocant.
Scanſorium autem est, cum machinæ
ita fuerint collocatæ, ut ad altitudinem tignis ſtatutis, &
tranſuerſarijs
colligatis ſine periculo ſcandatur ad appar atus ſpectationem.
Spiritale
est, cum ſpiritus expreßionibus impulſus, &
plagæ uoces{qúe} organicws
exprimuntur.
Tractorium uero cum onera machinis pertrabuntur,
aut ad altitudinem ſublata collocantur.
Scanſoriaratio non arte, ſed au-
dacia gloriatur.
Eacatenationibus, & tranſuerſarijs, & plexis colliga-
tionibus &
eriſmatum fulctur is continetur. Quæ autem ſpiritus poteſta
te aſſumit ingreſſus, elegantes artis ſubtilitatibus conſequitur effectus.
Tractoria autem maiores, & magnificentia plenas habet ad utilitatem
opportunitates, &
in agendo cü prudentia ſummas uirtutes, Ex his ſunt
alia quæ mechanicws, alia quæ organicws mouëtur.
Inter machinas et or
gana id uidetur eſſe diſcrimen, quòd machinæ pluribus operibus, aut ui
maiorecoguntur effectus habere, utibaliſtæ, torcularium{qúe} prela.
Or-
gana autem unius operæ, prudenti tactu perficiũt, quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index