Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of contents

< >
< >
page |< < (229) of 373 > >|
283229DE ARCHITEC. LIB. X. utiſcorpionis, ſeu aniſocyclorum uerſationes. Ergo & organa & ma-
chinarum ratio ad uſum ſunt neceſſaria, ſine quibus nulla res poteſt eſſe
non impedita.
Omnis autem machinatio est à rerum natura procreata,
ac à præceptrice &
magiſtra mundi uerſatione inſtituta. Nã animad-
uertamus primum, &
aſpiciamus continentem Solis, Lunæ, quin etiam
ſtellarum naturã, quæ nimachinata uerſarentur, non habuiſſemus in ter-
ralucem, nec fructuũmaturitates.
Cum ergo maiores hæc ita eſſe animad
uertiſſent, è rerum natura ſumpſerunt exempla, &
eaimitantes inducti
rebus diuinis, commodas uitæ perfecerunt explicationes.
Itaq; compara-
uerunt ut eſſent expeditiora, alia machinis &
earum uer ſationibus, non
nulla organis.
Et ita quæ animaduerterunt ad uſum utiliaeſſe, ſtudijs, ar
tibus, inſtitutis, gradatim augenda doctrinis curauerunt.
Attendamus
enim primum inuëtum de neceßitate, ut ueſtitus, quemadmodum telarum
organicis adminiſtrationibus, connexus ſtaminis ad ſubtegmen, non mo-
do corpora tegendo tueantur, ſed etiam ornatus adijciant honeſtatem.
Cibi uero non habuiſſemus abundantiam, niſi iuga & aratr a bobus iu-
mentis{qúe} omnibus eſſent inuenta.
Sucularum{qúe} & prelorum et uectium,
ſinon fuiſſet torcular is præpar atio, ne olei nitorem, ne uitium fructũ
habere potuiſſemus ad iucunditatem.
Portationesque eorum non eſſent,
niſi plauſtrorum, aut ſarracorum per terram, nauicularum per aquam
inuentæ eſſent machinationes.
Trutinarum uero librarum{qúe} ponderibus
examinatio reperta, uindicat ab iniquitate iuſtis moribus uitam.
Non mi
nus{qúe} ſunt innumer abiles moder ationes machinationum, de quibus non
neceſſe uidetur diſputare, quoniam ſunt ad manum quotidianæ, ut ſunt
rotæ, folles fabrorum, rhedæ, ciſia, torni, cætera{qúe} quæ cõmunes ad uſum
conſuetudinibus habent opportunitates.
Itaq; incipiemus de his quæraro
ueniunt ad manus, ut nota ſint, explicare.
DE AEDIVM SACRARVM PVBLICARVM-
que operum machinationibus tractorijs.
CAPVT II.
PRIMVMQ VE inſtituemus de his, quæ ædibus ſacris ad ope-
rum{qúe} publicorum perfectionem neceßitate comparantur:
quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index