Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
61 23
62 24
63 25
64 26
65 27
66 28
67 29
68 30
69 31
70 32
71 33
72 34
73 35
74 36
75 37
76 38
77 39
78 40
79 41
80 42
81 43
82 44
83 45
84 46
85 47
86 48
87 49
88 50
89 51
90 52
< >
page |< < (248) of 458 > >|
286248Apollonij Pergæi ſed angulus K E G factus fuit etiam eidẽ æqua-
334[Figure 334] lis;
igitur L K, quod eſt latus trianguli per a-
11b xim coni tranſeuntis, parallelum erit ipſi E G:
& propterea planum, in quo eſt ſectio D E F
22c producit in cono ſectionem parabolicam;
&
quia A C ad C B eſt, vt H E ad E K, &
vt E
K ad K L;
igitur H E ad E L (quæ eſt æqualis
33d ipſi K L) eandem proportionem habet, quàm
quadratum E K ad quadratum K L, nempe ad
K L in L E:
quaproptor H E eſt erectus ſectio-
4411. lib. 1. nis prouenientis in cono, ſed eſt etiam erectus
ſectionis D E F;
igitur D E F exiſtit in ſuperfi-
cie coni, cuius vertex eſt L, qui ſimilis eſt co-
55Def. 8.
huius.
no A B C:
eo quod triangulum A B C ſimi-
le eſt triangulo E L K.
Dico etiam, quod ſectio D E F contineri non
poteſt ab aliquo alio cono, ſimili cono A B C, cuius vertex ſit ex eadẽ
parte ſectionis præter conum iam exhibitum.
Nam (ſi poſſibile eſt) ſit
conus habens verticem M, &
triangulum eius erectum ſit ſuper planum
ſectionis D E F, &
communis ſectio illius, & coni ſectionis erit axis eius;
eſtque E G illius axis; ergo hæc eſt abſciſſio communis eorundem pla-
norum;
ſed eſt E G abſciſſio communis plani ſectionis, & plani trianguli
K E L, ſuper quod eſt etiam erectum;
igitur duo triangula E L K, E M
I ſunt in eodem plano, &
angulus L æqualis eſt M (propter ſimilitudinẽ
66Def. 8. duorum conorum);
ergo E M eſt indirectum ipſi E L, & educta E K ad
77f I ſectio D E F continebitur in cono, cuius vertex eſt M:
ſi autem pona-
88Def. 9. mus proportionem lineæ alicuius ad E M, eandem quàm habet quadra-
tum E I ad I M in M E, linea illa eſſet erectus ſectionis D E F;
ſed H
9911. lib. 1. E erat erectus ſectionis D E F;
igitur H E eſt illa linea, hæc autem ad
E L eandem proportionem habebat, quàm quadratum E K ad K L in
L E;
ergo quadratum E K ad K L in L E eandem proportionem habet,
quàm quadratũ E I ad I M in M E;
igitur H E ad E M, & ad E L ean-
dem proportionem habet:
quod eſt abſurdum. Non ergo in aliquo alio
cono ſectio contineri poteſt, vt diximus.
Et hoc erat propoſitum.
PROPOSITIO XXX.
SI ſectio hyperbolica D E F, cuius axis E G inclinatus E H, & erectus
1010a E I (oportet autem, vt quadratum axis B Q coni recti ad quadratũ ſe-
midiametri baſis illius A Q non maiorẽ proportionẽ habeat, quàm habent fi-
guræ latera).
Et habeat prius eandem proportionẽ, quàm H E ad E I, &
producamus A B ad M, &
ſuper H E in plano erecto ad ſectionẽ D E F
deſcribamus ſegmentũ circuli E L H, quod capiat angulum æqualem an-
gulo M B C, &
bifariam ſecemus arcum E O H in O, & educamus per-
pendicularem O N ſuper H E;
& producamus illam, quouſque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index