Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
171 133
172 134
173 135
174 136
175 137
176 138
177 139
178 140
179 141
180 142
181 143
182 144
183 145
184 146
185 147
186 148
187 149
188 150
189 151
190 152
191 153
192 154
193 155
194 156
195 157
196 158
197 159
198 160
199 161
200 162
< >
page |< < (249) of 458 > >|
287249Conicor. Lib. VI.335[Figure 335] rat circumferentiæ in L, & iungamus E L, & L H, quæ occurrat in K
perpendiculari ex puncto E ſuper lineam E H.
Et quia E K parallela eſt
L O erit angulus K æqualis H L O, qui eſt ſemiſſis anguli H L E, &
hic
eſt æqualis duobus angulis K, K E L;
igitur ſunt æquales; quare K L E
eſt æquicrus, &
angulus K L E æqualis eſt A B C; quia angulus H L E
æqualis eſt M B C;
quapropter K L E ſimile eſt A B C, quia æqualia
11c crura etiam habet! Si autem ponamus K L E triangulum coni, cuius
vertex L, &
planum illius trianguli erectum ad planum D E F; vtique
planum ſectionis producit in cono hyperbolen, cuius axis E G, inclina-
tus E H;
eo quod ſi educamus L P, B Q perpendiculares in duobus
triangulis, habebit quadratum B Q ad C Q in Q A (quod eſt vt H E
ad E I) eandem proportionem, quàm quadratum L P ad P K in P E:
quare potentes æductæ in illa ſectione ad axim E G, poterunt compa-
rata, applicata ad E I erectum;
ſed potentes, eductæ in ſectione D E F,
2212. lib. 1. poſſunt quoque illa applicata;
ergo ſectio D E F æqualis eſt ſectioni,
prouenienti in cono, cuius vertex eſt L, &
exiſtit in eodem plano, ha-
betque eundem axim:
quare conus, cuius vertex L continet ſectionem
33Defin. 9. D E F, &
eſt ſimilis cono A B C.
Dico rurſus, quod nullus alius conus ſimilis cono A B C, cuius ver-
tex ſit in ea parte, in qua eſt L, præter iam dictum, continebit hanc
eandem ſectionem.
Si enim hoc verum non eſt, contineat illam alius
44d conus ſimilis cono A B C, cuius vertex R in plano L E G;
atque latera
illius ſint E R, R T.
Quia angulus E R T æqualis eſt E L K, & eorum
conſequentes æquales inter ſe in eodem circuli ſegmento E L H exiſtent,
eo quod T R produſta occurrit axi tranſuerſo E H in H, &
iungamus R
O, &
ex E educamus E T, quæ ſit parallela coniunctæ rectæ lineæ O R;
vnde angulus O R H æqualis eſt O R E) propter æqualitatem arcuum
ſuorum, &
ſunt æquales duobus angulis R T E, R E T, ergo E R T eſt
æquicrus, &
angulus T R E æqualis eſt A B C: educatur iam R S pa-
rallela H E, tunc quadratum R S ad T S in S E eandem proportionem
habebit, quàm E H inclinatus ſectionis D E F ad E I erectum illius;
eo
quod ſectionem D E F continet conus, cuius vertex eſt R;
ſed H E

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index