Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
281 243
282 244
283 245
284 246
285 247
286 248
287 249
288 250
289 251
290 252
291 253
292 254
293 255
294 256
295 257
296 258
297 259
298 260
299 261
300 262
301 263
302 264
303 265
304 266
305 267
306 268
307 269
308 270
309 271
310 272
< >
page |< < (257) of 458 > >|
295257Conicor. Lib. VI. rectangulum O V R ad quadratum V R, vt H E ad E I: eſt verò rectangulum
H
V E æquale rectangulo O V R (propterea quod duæ rect æ line æ O R, H E ſe ſe ſe-
cant
intra circulum in V) igitur rectangulum H V E ad quadratum V R eandẽ
proportionẽ
habet quàm H E ad E I;
cumq; proportio rectanguli H V E ad qua.
dratum V R compoſita ſit ex duabus rationibus, ipſius E V ad V R, ſeu R S ad
S
E, (propter parallelogrammum V E S R), &
ex proportione H V ad V R,
quæ
eadem eſt proportioni ipſius R S ad S T (propterea quod triangula H V R,
&
R S T ſimilia conſtituuntur ab æquidiſtantibus H V, R S, & V R, S T)
quapropter
duæ proportiones R S ad S E, &
R S ad S T componentes proportio-
nem
quadrati R S ad rectangulum E S T eædem ſunt rationibus, ex quibus
componitur
proportio rectanguli H V E ad quadratum V R;
& ideo quadratum
R
S ad rectangulum E S T eandem proportionem habebit, quàm rectangulum
H
V E ad quadratum V R, ſeu eandem quàm habet H E ad E I;
igitur ſi fiat
conus
, cuius vertex R, &
baſis circulus diametro E T, cuius planum perpen-
diculare
ſit ad planum trianguli E R T, erit triangulum E R T iſoſcelium per
axim
prædicti coni extenſum, atq;
ad ipſum ſectionis D E F planum eſt quo-
que
perpendiculare, &
eius axis G E ſubtendit angulum E R H, qui deinceps
eſt
angulo verticis;
igitur planum D E F in cono E R T generat hyperbolen,
cuius
axis inclinatus eſt E H, &
erectus E I: & propterea conus E R T com-
prehendit
hyperbolen D E F.
Rurſus ſi recta R X producatur quouſque ſecet
peripheriam
circuli L E ex altera parte in puncto Y;
atque denuò coniungantur
rectæ
lineæ E Y, &
H Y, quæ extendatur quouſquè conueniat cum recta linea
ex
puncto E parallela ipſi O Y in puncto aliquo, quod concipiatur eſſe d;
fieri
poterit
alius conus (cuius vertex Y, baſis circulus diametro E d erectus ad
planum
trianguli) ſimilis cono E R T, ſiue A B C:
Oſtendetur ſicuti modo di-
ctum
eſt, quod idem planum H D F eſſiciet in cono γ d E eandem hyperbolen
D
E F.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index