Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
411 372
412 373
413 374
414
415
416
417
418 379
419 380
420 381
421 382
422 383
423
424 385
425 386
426 387
427 388
428 389
429 390
430 391
431 392
432 393
433 394
434 395
435 396
436 397
437 398
438 399
439 400
440 401
< >
page |< < (259) of 458 > >|
297259Conicor. Lib. VI.344[Figure 344] lum H I K ad quadratum I K, vt H I ad I K ſeu vt C A ad A D; eſtque
rectangulum C I A æquale rectangulo H I K;
igitur rectangulum C I A ad qua-
dratum I K eandem proportionem habet, quàm C A ad A D;
componitur verò
proportio rectanguli C I A ad quadratum I K ex duabus proportionibus laterum
C I ad I K, &
A I ad I K: & propter parallelas N O, I K, atque K N, &
C I, &
latus commune C O K duo triangula C I K, & K O N ſimilia ſunt;
igitur K N ad N O eſt, vt C I ad I K; & quia in parallelogrammo I N la-
tera oppoſita ſunt æqualia K N ad N A eandem proportionem habebit quàm A I
ad I K;
quapropter duæ rationes K N ad N O, & K N ad N A componunt
proportionem quadrati K N ad rectangulum A N O, quæ eadem eſt proportioni
rectanguli C I A ad quadratum I K;
& propterea quadratum K N ad rectan-
gulum A N O eandem proportionem habebit, quàm A G ad A D.
Si igitur
fiat conus, cuius vertex K baſis circulus diametro A O deſcriptus, cuius pla-
num perpendiculare ſit ad planum A K C;
atque per rectam A C æquidiſtan-
tem ipſi K N planum ducatur perpendiculare ad idem planum A K C genera-
bitur ellipſis, cuius axis tranſuerſus erit A C, &
latus rectum A D. Textus
igitur corrigi debere ex dictis manifeſtum eſt.
Et quia angulus H K C nempe A O K æqualis eſt H A C, & angulus
11C C H A æqualis eſt C K A remanet angulus H C A æqualis O A K erit
H C A ſimile F E G ſimile quoque O K A;
ergo, & c. Quoniam ex con-
ſtructione ſegmentum A H C capax eſt anguli æqualis angulo F erit angulus A
H C æqualis angulo F;
& quia peripheria A H C ſecta eſt bifariam in H; ergo
ſubtenſa latera A H, &
H C æqualia ſunt: & propterea triangulum A H C
iſoſcelium, &
ſimile erit triangulo E F G; propterea quod anguli verticales æ-
quales ſunt inter ſe;
ſunt verò duo anguli A H C, & A K C in eodem circuli
ſegmento;
ergo æquales ſunt inter ſe; pariterque duo anguli C A H, & C K H
in eodem circuli ſegmento conſtituti, æquales ſunt inter ſe, &
propter

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index