Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
261 207
262 208
263 209
264 210
265 211
266 212
267 213
268 214
269 215
270 216
271 217
272 218
273 219
274 220
275 221
276 222
277 223
278 224
279 225
280 226
281 227
282 228
283 229
284 230
285 231
286 232
287 233
288 234
289 235
290 236
< >
page |< < (244) of 373 > >|
298244M. VITR VV II incluſum: id autem ad perpendiculum collocatũ in cultrum, uerſatur cum
rota pariter.
Secundum id tympanum, maius item dentatum planum est
collocatum, quo continetur axis, habens in ſummo capite ſubſcudem fer-
ream, qua mola continetur.
Ita dentes eius tympani, quod est in axe in-
cluſum, impellendo dentes tympani plani, cogunt fierimolarum circina-
tionem, in qua machina impendens infudibulum, ſubminiſtrat molis fru-
mentum, &
eadem uerſatione ſubigitur farina.
DE COCHLEA QVAE MAGNAM COPI.
am extollit auqæ, ſed non tam alte.
CAP. XI.
EST autem etiam cochleæ ratio, quæ magnã uim haurit aquæ, ſed
nontam alte tollit quàm rota.
Eius autem ratio ſic expeditur. Ti-
gnum ſumitur, cuius tigni quanta fuerit pedum longitudo, tanta digito-
rum expeditur craßitudo:
id ad circinum rotundatur. In capitibus circi-
no diuiduntur circinationes eorũtetrantibus in partes quatuor, ueloctã-
tibus in partes octo duct is lineis:
eæ{qúe} lineæ it a collocentur, ut in plano po
ſito tigno ad libellam, utriusſ capitis lineæ inter ſe reſpondeant ad per-
pendiculum:
ab his deinde à capite ad alterum caput lineæ perducantur
conuenientes, uti quàm magna erit pars octaua circinationis tigni, tam
magnis ſpatijs diſtent ſecundum latitudinem.
Sic & in rotundatione &
in longitudine æqualia fpatia fient.
Ita quo loci deſcribuntur lineæ, quæ
ſunt in longitudine ſpectantes, faciendæ decuſſationes, &
in decuſſationi-
bus finita puncta.
His ita emendate deſcriptis, ſumitur ſalignea tenuis,
aut de uitice ſecta regula, quæ unct a liquida pice figitur in primo decuſ-
ſis puncto:
deinde traijcitur oblique ad inſequentes longitudines & circui-
tiones decußium.
Et ita ex ordine progrediens, ſingula puncta præter-
eundo &
circuminuoluendo, collocatur in ſingulis decußationibus: & ita
peruenit &
figitur ad eam lineam, recedens à primo in octauum punctũ,
in qua prima pars eius est fixa.
Eo modo quantum progreditur oblique
per ſpatium &
per octo puncta, tantundem in longitudine procedit ad
octauum punctum.
Eadem ratione per omne ſpatium longitudinis & ro-
tunditatis ſingulis decuſſationibus oblique fixæ regulæ, per octo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index