Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit
page |< < (260) of 458 > >|
Alioquin contineat illum conus alius, cuius vertex ſit Q, & triangu-
11d lum Q A P, &
oſtendetur quemadmodum dictum eſt, quod planum
tranſiens
per axim illius coni erectum ad planum ſectionis A B C ſectio
communis
cum plano ſectionis eſt A C, &
quod punctum verticis illius
coni
ſit in circumferentia ſegmenti A H C, &
c. Quia ſupponitur, quod
conus
Q A P ſimilis cono E F G contineat ellipſim A B C, cuius axis tranſuer-
ſus
C A, &
latus rectum A D; igitur triangulum per axim coni ductum Q
A
P, nedum ſimile erit triangulo E F G, ſed etiam perpendiculare erit ad pla-
num
ellipſis A B C, &
propterea conſiſtet in plano circularis ſegmenti A H C
pariter
erecti ad planum A B C, per idem axim A C extenſum, &
eſt angu-
lus
A Q C æqualis angulo verticali F propter ſimilitudinem duorum triangu-
lorum
, &
ex conſtructione primæ partis huius propoſitionis, eſt ſegmentum A
H
C capax anguli æqualis angulo F;
ſecaturque bifariam in H; igitur angulus
A
Q C æqualis ipſi F in peripheria ſegmenti A H C exiſtit.
Ducatur poſtea
Q
S parallela lateri tranſuer ſo ellipſis A C, quæ ſecet baſim trianguli per axim
Q
A P productam in S, &
à puncto H bipartitæ diuiſionis ſegmenti A H C
coniungatur
recta linea H Q producaturq;
quouſq; occurratrectæ lineæ C A in R.
Quoniã duo anguli A H C, & A Q C in eodẽ circuli ſegmento conſtituti æqua-
les
ſunt inter ſe;
pariterq; duo anguli C A H, & C Q H in eodẽ circuli ſegmento
exiſtentes
ſunt æquales, &
eſt angulus A P Q æqualis angulo P A Q in triangu-
lo
iſoſcelio Q A P;
& angulus P A Q æqualis angulo C A H in triangulis ſimi-
libus
;
igitur angulus A P Q æqualis eſt alterno angulo P Q H; &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index