Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

List of thumbnails

< >
221
221 (167)
222
222 (168)
223
223 (169)
224
224 (170)
225
225 (171)
226
226 (172)
227
227 (173)
228
228 (174)
229
229 (175)
230
230 (176)
< >
page |< < (252) of 373 > >|
306252M. VITRVVII
DE BALISTARVM RATIONIBVS.
CAP. XVI.
CATAPVLTARVM rationes ex quib{us} membris & portioni
b{us} componantur, dixi.
Baliſtarum autem rationes uariæ ſunt &
differentes, uni{us} effect{us} cauſa comparatæ.
Aliæ enim uectib{us} & ſucu
lis, nonnullæ polyſpaſtis, aliæ ergatis, quædam etiam tympanorum tor-
quentur rationib{us}.
Sed tamẽ nulla baliſta perficitur, niſi ad propoſitam
magnitudinem ponderis ſaxi, quod id organum mittere debet.
Igitur de
ratione earum non est omnib{us} expeditum, niſi qui arithmetic is rationi-
b{us} numeros &
multiplicationes habent not{as}. Namq; fiunt in capitib{us}
foramina, per quorum ſpatia contenduntur, capillo maxime muliebri, uel
neruo, funes, qui magnitudine ponderis lapidis, quem debet ea baliſta
mittere, ex ratione grauitatis proportione ſumuntur, quemadmodum ca
tapultis de longitudinib{us} ſagittarum.
It aq; ut etiã qui geometriæ arith-
meticæq;
rationes non nouerint, habeant expeditum, ne in periculo belli-
co cogitationib{us} detineantur:
quæ ipſe faciendo certa cognoui, quæq́
exparte accepi à præceptorib{us} finita, exponam:
& quib{us} reb{us} Græ-
corum penſiones ad modulos habeant rationem, ad eam ut etiam noſtris
ponderib{us} reſpondeant, tradam explicata.
DE PROPORTIONE LAPIDVM MITTEN-
dorum ad baliſtæ foramen. CAP. XVII.
NAM quæ baliſta duo pondo ſaxum mittere debet, foramen erit in
eius capitulo digitorum.
v. ſi pondo quatuor digitorum. vi. & di
gitorũ.
vij ***. decẽ pondo, digitorũ. viij *** uigintipõdo digitorũ. x***.
quadraginta põdo, digitorũ. xij. S. K. ſexaginta põdo, digitorũ. xiij. &
digitioctaua parte *** octuaginta pondo, digitorũ.
xv ***. centũ uiginti
põdo pedis.
is. & ſeſquidigiti *** centũ & ſexaginta põdo, pedũ. ii ***.
centũ &
octuaginta pondo, pedũ. ii. et digitorũ. v. ducẽta põdo, pedum
ii.
et digitorum. vi. ducenta decem pondo, pedum. ii. et digitorũ. vij***.
ccl pondo.
xis. Cum ergo for aminis magnitudo fuerit inſtituta, deſcri-
batur ſcutula, quæ græcè ϖερίτρη@ς appellatur, cui{us} longitudo forami
num.
ii. Fz. latitudo, duo & ſextæ partis. Diuidatur dimidium line æ de-
ſcriptæ, &
cum diuiſum erit contrahãtur extremæ partes ei{us} formæ, ut
obliquam deformationem habeat longitudinis ſextam partem,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index