Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < (261) of 373 > >|
315261DE ARCHITEC. LIB. X. gam lapidis baliſta immißi pondo. ccclx. Ipſa autem machina fuer at mi-
lia pondo.
ccclx. Cum autem Calli{as} rogaretur à Rhodijs, ut contra eam
helepolim machinam pararet, &
illam (uti pollicit{us} erat) transferret
intra murum, negauit poſſe.
Non enim omnia eiſdem rationibus agipoſ-
ſunt:
ſed ſunt aliqua quæ exemplarib{us} non magnis, ſimiliter magna fa-
cta habent effect{us}:
alia autem exemplaria non poſſunt habere, ſed per ſe
conſtituuntur.
Nonnulla uero ſunt, quæ in exemplarib{us} uiidentur ueriſi
milia, cum autẽ creſcere ceperunt dilabantur, ut etiam poſſum{us} hinc ani
mum aduertere.
Terebr atur terebra for amẽ ſemidigitale, digitale, ſeſqui
digitale:
ſi eadem ratione uoluerim{us} palmare facere, non habet explica-
tionem:
ſemipedale autem mai{us} ne cogitandum quidem uidetur omnino.
Sic item quẽadmo dũin nõnullis paruis exẽplarib{us} factũ apparet, in non
ualde magnis fieri poſſe uidetur, nõtamen eodẽ modo in maiorib{us} id cõ
ſequi poteſt.
Hæc cũ animaduertiſſent Rhodij eadẽ ratione decepti, qui
iniuriã cũ contumelia Diogneto fecerant, poſteaquã uiderũt hoſtẽ pertina
citer infeſtũ, &
machinationẽ ad capiendã urbẽ comparatã, periculũ ſer
uitutis metuentes, &
nil niſi ciuitatis uaſtitatẽ expectandã, procubuerũt
Diognetũ rogantes, ut auxiliaretur patriæ.
Is primo negauit ſe facturũ:
ſed poſteaquã ingenuæ uirgines &
Ephœbicum ſacerdotib{us} uenerunt
ad deprecandum, tunc est pollicit{us} his legib{us}, uti ſieam machinam ce-
piſſet, ſua eſſet.
His it a cõſtitutis, qua machina acceſſura er at, ea regione
murum pertudit, &
iußit omnes publice et priuatim, quod quiſ habuiſ-
ſet aquæ, ſtercoris, luti, per eam feneſtrã per canales effundere ante mu-
rum.
Cum ibi magna uis aquæ, luti, ſtercoris, nocte profuſa fuiſſet, poſte
ro die Helepolis accedens antequàm apppropinquaret ad murum, in hu-
mida uor agine acta conſedit, nec progredi, nec regredipoſtea potuit.
Ita Demetri{us} cum uidiſſet ſapientia Diogneti ſe deceptũ eſſe, cum
claſſe ſua diſceßit.
Tunc Rhodij Diogneti ſolertia liberati bello, publice
grati{as} egerunt, honorib{us}{qúe} omnib{us} eum et ornamentis exornauerũa.
Diognet{us} autẽ eam Helepolim reduxit in urbẽ, & in publico collocauit,
&
inſcripſit, Diognet{us} è manubijs id populo dedit mun{us}. Ita in repu-
gnatorijs reb{us}, nõ tantũ machinæ, ſed etiã maxime conſilia ſunt cõparã
da.
Nõ min{us} Chio cũ ſupra naues ſambucarũ machin{as} hoſtes compara-
uiſſent, noctu Chijterrã, arenã, lapides proiecerüt in mare ante murũ.

Ita illi poſtero die cũ accedere uoluiſſent, naues ſupra agger ationẽ, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index