Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
371 332
372 333
373 334
374 335
375 336
376 337
377 338
378 339
379 340
380 341
381 342
382 343
383 344
384 345
385 346
386 347
387 348
388 349
389 350
390 351
391 352
392 353
393 354
394 355
395 356
396 357
397 358
398 359
399 360
400 361
< >
page |< < (286) of 458 > >|
324286Apollonij Pergæi
Notæ in Propoſit. IX.
SIue ad quadratum differentiæ eius, quæ eſt inter I L, N O eſt vt C
11c G in H E ad quadratum E H, H V, &
c. Licet nouem ſubſequentes
propoſitiones facile ex octaua deducantur, nequeunt tamen omnes ſimul conglo-
batæ vnico bauſtu deuorari;
itaque opere prætium erit aliquantisper breuita-
tem nimiam Arabici Interpretis relinquere.
Tria demonſtrata ſunt in propoſi-
tione octaua, quæ in ſequentibus nouem propoſitionibus vſum babent.
Primò
quod quadratum A C ad quadratum I L eandem proportionem habeat, quàm
rectangulum C G in H E ad quudratum H E.
Secundò quod I L ad N O ean-
dem proportionem habeat, quàm H E intercepta comparata ad H V potentem
comparatam.
Tertio quod quadratum I L ad quadratum N O, ſeu L I ad eius
2215. & 16.
lib. I.
376[Figure 376] latus rectum I P, ſit vt H E ad E G, vel vt quadratum H E ad rectangulum
H E G, vel ad quadratũ H V.
Modo propoſitio nona ſic demonſtrabitur. Quia
I L ad N O eandem rationem habet quàm H E ad H V, erunt antecedentes ad
differentias terminorum proportionales, ideſt I L ad differentiam ipſarum I L,
&
N O eandem proportionem habebit, quàm H E ad differentiam ipſarum E
H, &
H V: atquè quadratum I L ad quadratum ex differentia ipſarum I L,
&
N O deſcriptum eandem proportionem habebit, quàm quadratum H E ad
quadratum ex differentia ipſarum E H, &
H V deſcriptum: erat autem qua-
338. huius. dratum A C ad quadratum I L, vt rectangulum C G in H E ad quadratum
E H;
ergo ex æquali ordinata quadratum A C ad quadratum ex differentia ip-
ſarum I L, &
N O deſcriptum eandem proportionem habebit, quàm rectangu-
lum C G in H E ad quadratum ex differentia ipſarum E H, &
H V.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index