Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
391 352
392 353
393 354
394 355
395 356
396 357
397 358
398 359
399 360
400 361
401 362
402 363
403 364
404 365
405 366
406 367
407 368
408 369
409 370
410 371
411 372
412 373
413 374
414
415
416
417
418 379
419 380
420 381
< >
page |< < (299) of 458 > >|
338299Conicor. Lib. VII. differentia duorum laterum figuræ ſui homologi; pariterque pro-
ximioris axi homologi differentia duorum laterum figuræ eius
maior eſt, quàm differentia duorum laterum figuræ remotioris.
PROPOSITIO XXI. & XXVIII.
SIt itaque ſectio A B P, & duo axes coniugati eius A C, Q
R, centrum D;
ſintque I L, N O duæ aliæ diametri con-
iugatæ;
pariterque S T, V X, & educamus ad axim C A M
perpendiculares B E, P M.
Dico quod ſi fuerit A C æqualis
Q R;
erit quoque I L æqualis ipſi N O, & S T ipſi V X. Si
verò fuerit eorum aliquis reliquo major, vtique eius homologa
diameter maior quoque erit ſua coniugata, &
ſimiliter in reli-
quis propoſitionibus.
Sit prius alter axis A C maior in prima figura, ſed Q R in ſecunda;
ſintque A G, C H duæ interceptæ diametri A C. Et quia quadratum
A C ad quadratum Q R, nempe A C ad eius erectum eſt vt A H ad H
C, ſeu ad A G;
& habet H A ad A G maiorem proportionem in prima
11ex Def. I.
huius.
figura, &
minorem in ſecunda, quàm H E ad E G, quæ oſtenſa eſt
( 6.
7. ex 7. ) vt quadratum I L ad
391[Figure 391] quadratum N O, nempe I L ad eius
erectum.
Et ſimiliter proportio illa
maior, aut minor eſt, quam H M ad
M G, quæ eſt vt quadratum S T ad
quadratum V X;
igitur A C ad Q R,
ſiue ad erectum ipſius A C in prima
maiorem proportionem habet, &
in
ſecunda minorem, quàm I L ad N O,
ſiue ad erectum ipſius I L, ſiue quàm
S T ad V X, vel ad erectum ipſius
S T;
ſed quia H E ad E G in prima
figura maiorem proportionem, &
in
ſecunda minorem, quàm H M ad M
G habebit I L ad N O maiorem pro-
portionem in prima, &
minorem in
ſecunda, quàm S T ad V X, cum-
que H E in prima figura ſit maior, &

in ſecunda minor, quàm E G, pari-
terque H M, quàm M G, erit I L in
prima maior, &
in ſecunda minor,
quàm N O, ſimiliterque S T, quàm
V X.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index