Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < of 373 > >|
356SEXTI IVLII FRONTINI DE tatem certum numerum circa ductus extra urbem, & certum in urbe
ſeruorum opificum habendi, &
quidem ita, ut nomina quoq; eorum,
quos habituri er ant in miniſterio, per quas{qúe} regiones in tabulas publi-
cas deferrent, eorumq;
operum probandorum cur am fuiſſe per Cenſo-
res aliquando &
Aediles, interdum etiam Cenſoribus eam prouinci-
am obueniſſe, ut apparet ex eo quod factum est.
C. Liciano Ceſula, &
M.
Fabio Cenſoribus. Quantopere autem curæ fuerit ne quis uiolare
ductus, aquamue non conceſſam deriuare auderet, cum ex multis appa
rere poteſt, tum ex hoc, quod Circus Maximus ne diebus quidem ludo-
rum Circenſium, niſi Aedilium aut Cenſorum permiſſu irrigabatur,
quod dur aſſe etiam poſtquam res ad curatores tranſijt ſub Auguſto
apud Atteium Capitonem legimus.
Agriuero qui aqua publica contra
legem eſſent irrigati, publicabantur:
Mancipia etiam, ſicut ea quæ ad-
uerſus legem mulcta loco feciſſe dicebãtur.
Inijſdem legibus adiectum
est ita:
nequis aquam oletato dolo malo, ubi publice ſalit, ſiquis olet a-
rit, ſeſtertiorum x.
milium mulcta eſto. Oletato uidetur eſſe olidam faci
11Oletare. to, cuius rei cauſa Aediles curules iubebantur per uicos ſingulos exijs
qui in uno quoq;
uico habitarent prædiaue haberent, binos præficere,
quorum arbitratu aqua in publicum ſaliret.
Primus. M. Agrippa poſt
ædilitatem quam geßit, conſularis operum ſuorum &
munerum ueluti
perpetuus curator fuit, qui iam copia permittente deſcripſit, quid aquæ
rum publicis operibus, quid lacubus, quid priuatis daretur.
Habuit &
familiam propriam, aquarum quæ tueretur ductus, atq;
caſtella & la-
cus.
Hanc Auguſtus hæreditatem ab eo ſibi relict am publicauit. Poſt
cum Q.
Aelio Tuberone, P. Fabio Maximo iterum COSS inre, quæ
uſq;
in id tempus quaſi poteſtate act a certo iure eguiſſet, Senatuſconſul
to acta ſunt, ac lex promulgata.
Auguſtus quoq; edicto complexus est
quo iure uterentur, qui ex commẽtarijs Agrippæ aquas haberent, totæ
re in ſua beneficia translata.
Modulos etiam, de quibus dictum est, con
ſtituit, &
reicontinendæ exercendæ{qúe} cur atorem fecit Meſſalam Cor-
uinum, cui adiutores dati Poſthumius Sulpitius prætorius &
L. Comi-
nius Pedarius, inſignia eis quaſi magiſtratibus conceſſa, de{qúe} eorum
officio Senatuſconſultum factum, quodinfra ſcriptum est.
S. C.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index