Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 373 > >|
360SEXTI IVLII FRONTINI DE quæ in uſum balneorum eſſent datæ, aut Auguſtinomine, quoad ijdem
domini poßiderent id ſolum in quo accepiſſent aquam.
Cum uacare
aliquæ cœperint, adnunciatur in commentarios{qúe} redigitur, qui reſpi-
ciuntur ut petitoribus ex uacuis daripoßint.
Has aquas ſtatim interdi-
cere ſolebant, ut medio tempore uenderent aut poſſeſſoribus prædio-
rum, aut alijs.
Humanius etiam uiſum est Principi noſtro, ne prædiaſu
bito deſtituerentur, triginta dierum ſpatium indulgeri, intra quod ij ad
quos res pertinet, irrigarent.
De aqua in prædia ſociorum data nihil
conſtitutum inuenio, perinde tamen obſeruatur, ac iure cautum, ut dum
quis ex ijs qui communiter impetrauerũt, ſupereſſet, totus modus præ
dijs aßignatus flueret, &
tunc demum renouaretur beneficium, cum
deſijſſet quiſq;
exijs, quibus er at datum poßidere. Impetrata aqua aliò
quàm in ea prædia, in quæ data erat, aut ex alio caſtello quàm quo ex
epiſtola Principis contrahebat duci palàm.
S. Conſul. non oportet, ſed
&
mandatis prohibetur. Impetrantur autem & hæ aquæ quæ caducæ
uocantur, id est, quæ aut ex caſtellis effiuunt, aut ex manationibus fiſtu
larum, quod beneficium à Principibus parcißime tribui ſolitũ, ſed frau-
dibus aquariorum obnoxium est, quibus prohibendis quanta cura de-
beatur, ex capite mandatorum maniſeſtũ erit, quod ſubiecit:
Caducam
neminem uolo ducere, niſi quimeo beneficio, aut priorum Principum
habent:
nam neceſſe est ex caſtellis aliquam partem aquæ effluere, cum
hoc pertineat non ſolum ad urbis noſtræ ſalubritatẽ, ſed etiam ad utili-
tatem cloacarum abluendarum.
Explicitis quæ ad ordinationem aqua-
rum priuati uſus pertinebant, non ab re est quædam exijs quibus cir-
cumſcribi ſaluberrimas conſtitutiones in ipſo rei actu deprehendimus,
exempli cauſa attingere.
Ampliores quoſdam calices quàm impetrati
erant poſitus in pleriſque caſtellis inueni, &
exijs aliquos ne ſignatos
quidem.
Quoties autem ſignatus calix excedit legitimam menſuram,
ambitio procuratori qui cum ſignauit detegitur:
cum uero ne ſigna-
tus quidem est, manifeſta culpa omnium, maxime accipientis deprehen
ditur deinde uillici.
In quibuſdam cum calices legitimæ menſuræ ſignati
eſſent, ſtatim amplioris moduli fiſtulæ ſubiectæ fuerunt:
unde accider at
ut aqua non per legitimum ſpatium coẽrcita, ſed per leues

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index