Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Table of figures

< >
< >
page |< < of 373 > >|
364SEXTI IVLII FRONTINI DE Cæſar ſe refecturum impenſa ſua pollicitus Senatuiest reficer entur, ex
agris priuatorum terram, limum, lapidem, teſtam, arenam, ligna, cæte-
ra{qúe} quibus ad eam rem opus eſſet, unde quæ earum proxime ſine in-
iuria priuatorum tolli, ſumi, portari poßint, uiri boni arbitratu æſtimæ
ta darentur, tollerentur, ſumerentur, exportarentur, &
eas res omnes
exportandas, earum{qúe} rerum reficiendarum cauſa, quoties opus eſſet
per agros priuatorum ſine iniuria eorum itinera, actus paterent, da-
rentur.
Plerun autem uitia oriuntur ex impotentia poſſeſſorum, qui
pluribus modis riuos uiolant.
Prunum enim ſpatia, quæ circa ductus
aquarum ex S.
Conſulto uacare debent, aut ædificijs, aut arboribus oc
cupant.
Arbores magis nocẽt, quarum radicibus & concamer ationes
&
later a ſoluuntur: deinde uicinales uias, agreſtes{qúe} per ipſas formas
dirigunt:
nouißime additus ad tutelam præcludunt: quæ omnia Sena-
tuſconſulto, quod ſubieci, prouiſa ſunt, quod Q.
Aelius Tubero, P. Fa
bius Maximus V.
F. aquarum, quæ in urbem uenirent itiner a occupari
monumentis, &
ædificijs, & arboribus conſeri. Q. F. P. D. E. R.
I. C. Cum ad reficiendos riuos, ſpecus{qúe}, per quæ & opera public a
corrumpuntur, placere circa fontes, &
fornices, & muros utraq; ex
parte uacuos centenos quinos denos pedes patere, &
circa riuos, qui
ſub terra eſſent, &
fpecus intra urbem continentia ædificia, utra ex
parte quinos pedes uacuos relinqui, ita ut ne monumẽtum in ijs locis,
ne ædificium poſt hoc tempus ponere, ne conſerere arbores liceret:

ſiquæ nunc eſſent arbores intra id ſpatium, extirparẽtur, præterquàm
ſiquæ uillæ continentes &
incluſæ ædificijs eſſent. Siquis aduer ſus ed
commiſerit, in ſingulas res in dena milia damnas eſſet.
Ex quibus pars
dimidia præmium accuſatori daretur, cuius opera maxime conuictus
eſſet, quiaduerſus hoc Senatuſcon.
commiſiſſet: pars altera media in
ærarium redigeretur, de{qúe} eare iudicarent, cognoſcerent{qúe} curatores
aquarum.
Poſſet hoc Senatuſconſultum æquißimum uideri, etiam ſiex
reitantum publicæ utilitate ea ſpatia iudicarentur, multo magis cum
maiores noſtri admir abili æquitate, ne ea quidem eripuerunt priuatis,
quæ ad modum publicum pertinebant.
Sed cum aquas perducerent, ſi
difficilior poſſeſſor in parte uendenda fucr at, pro toto agro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index