Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
421 382
422 383
423
424 385
425 386
426 387
427 388
428 389
429 390
430 391
431 392
432 393
433 394
434 395
435 396
436 397
437 398
438 399
439 400
440 401
441 402
442 403
443 404
444 405
445 406
446 407
447 408
448 409
449 410
450 411
< >
page |< < (329) of 458 > >|
368329Conicor. Lib. VII. 436[Figure 436]
Et primo rectangulum ſub O D E in E H æquale ſit quadrato D E, ergo
ad hæc duo ſpatia æqualia eandem proportionem habebit idem rectangulum ſub
E D O in O E, ſed vt rectangulum ſub E D O in O E ad rectangulum ſub E
D O in E H, ita eſt O E ad E H, (propterea quod æquales altitudines ha-
bent), igitur vt O E ad E H, ita eſt rectangulum ſub E D O in O E ad
quadratum D E, &
componendo O H ad E H, ſiue rectangulum O H A ad
rectangulum E H A eandem proportionẽ habebit, quàm rectangulum ſub E D
O in O E vna cum quadrato D E, ſeu quàm quadratum D O ad quadratum
D E, vel potius vt quadratum ex dupla D O ad quadratum ex dupla D E,
nempe vt quadratum ex G O H ad quadratum ex G E H, quare permutando
rectangulum O H A ad quadratum ex G O H eandem proportionem habebit,
quàm rectangulum ex E H A ad quadratum ex G E H, ſeu vt quadratum ex
11Prop. 16.
huius.
Ibidem.
A C ad quadratum ex C A F, vel ex L I K;
ſed vt rectangulum A H O ad
quadratum ex G O H, ita eſt quadratum ex A C ad quadratum ex Q P R:
quare idem quadratum A C eandem proportionem habet ad quadratum ex Q P
R, quàm ad quadratum ex C A F, vel ex I R L, &
propterea quadrata ipſa
æqualia ſunt, &
ſumma laterum Q P R æqualis eſt ſummæ laterum C A F,
vel I L K.
Secundo ſit rectangulũ ſub E D O in E H maius quadrato D E, tunc quidem
idem rectangulum ſub E D O in O E ad rectangulum ſub O D E in E H mi-
norem proportionẽ habebit, quàm ad quadratum ex D E, ſeu O E ad E H mi-
norem proportionem habebit, quàm ad quadratum ex D E;
& componendo
ſumpta eadem altitudine H A, quadruplicando poſtrema quadrata, &
permu-
tando, &
ex 16. huius, idem quadratum A C ad quadratum ex Q P R mi-
norem proportionem habebit, quàm ad quadratum ex C A F, vel ex L I K,
&
propterea ſumma Q P R maior erit, quàm C A F, ſeu quàm L I K.
Tertio ſit rectangulum ſub E D O in E H minus quadrato D E, patet quod
idem rectangulum ſub E D O in O E ad rectangulum ſub E D O in E H, ſeu
O E ad E H maiorem proportionem habet, quàm ad quadratum D E, &
com-
ponendo ductis prioribus terminis in A H, quadruplicando poſtrema

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index