Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
331 292
332 293
333 294
334 295
335 296
336 297
337 298
338 299
339 300
340 301
341 302
342 303
343 304
344 305
345 306
346 307
347 308
348 309
349 310
350 311
351 312
352 313
353 314
354 315
355 316
356 317
357 318
358 319
359 320
360 321
< >
page |< < (338) of 458 > >|
377338Apollonij Pergæi
Quia duplum rectanguli ex G E, O H in H E æquale eſt quadratis ex G E
&
ex E H, ergo idem rectangulum, cuius altitudo G E, & O H, baſis verò
O E bis ſumptum ad duplum rectanguli, cuius altitudo G E, O H, baſis verò
H E, ſeu O E ad H E eandem proportionem habet, quàm duplum rectanguli
ex G E, &
O H in O E ad quadrata ex G E, & ex E H: quare componen-
do O H ad E H, ſeu O H A ad E H A eandem proportionem habebit, quàm
11Lem. 11.
huius.
duo quadrata ex G O, &
ex O H ad duo quadrata ex G E, & ex E H, &
permutando O H A ad quadrata ex G O, &
ex O H, ſeu quadratum ex A C
2217. huius. ad quadrata ex Q P, &
ex P R eandem proportionem habebit, quàm rectan-
gulũ E H A ad quadrata ex G E, &
ex E H, ſeu erit vt quadratum A C ad
33Ibidem. quadrata ex I L, &
ex I K, vel ad quadrata ex C A & ex A F: quare
duo quadrata ex Q P, &
ex R P æqualia ſunt duobus quadratis ex I L, &
ex I K, vel ex C A, &
A F.
448[Figure 448]
Secundo quia duplum rectanguli ex G E, O H in H E minus ponitur quadratis
ex G E, &
ex E H, igitur idem ſpatium ſcilicet duplum rectanguli ex G E, &
O H in O E ad duplum rectanguli ex G E, &
O H in H E, ſiue O E ad H E
maiorem proportionem habet, quàm duplum rectanguli ex G E, O H in O E ad
quadrata ex G E, &
O H, & vt prius componendo, ex lemmate 11. & permu-
tando, ex 17.
huius; idem quadratum A C ad quadrata ex Q P, & ex P R
maiorem proportionem habebit quàm ad quadrata ex I L, &
ex I K, vel ad
quadrata, ex C A, &
ex A F: quapropter quadrata ex Q P, & ex P R mi-
nora erunt quadratis ex I L, &
ex I K, vel quadratis ex C A, & ex A F.
Tertio quia duplum rectanguli ex G E, O H in H E maius eſt ſumma qua-
dratorum ex G E, &
ex E H, igitur, eodem progreſſu, habebit quadratum A C
ad ſummam quadratorum ex Q P, &
ex P R minorem proportionem, quàm
ad ſummam quadraterum ex I L, &
ex I K, vel ex C A, & ex A F: &
propterea ſumma priorum quadratorum maior erit ſumma poſteriorum, vt fue-
rat propoſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index