Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
421 382
422 383
423
424 385
425 386
426 387
427 388
428 389
429 390
430 391
431 392
432 393
433 394
434 395
435 396
436 397
437 398
438 399
439 400
440 401
441 402
442 403
443 404
444 405
445 406
446 407
447 408
448 409
449 410
450 411
< >
page |< < (340) of 458 > >|
379340Apollonij Pergæi minus eſt ſemiſſe quadrati G H: fiat iam quadratum ex M H æquale ſemiqua-
drato ex G H, &
lateris C M fiant duo diametri Q P, & q p, eorumque
erecta ſint P R, &
p r: dico ductas diametros æquales eſſe, & quadratum
ex P Q æquale eſſe quadrato ex differentia ipſarum P Q, &
P R.
450[Figure 450]
Quia vt M H ad G M, ita eſt diameter Q P ad eius erectum P R, ergo
comparando antecedentes ad terminorum differentias, erit M H ad H G, vt
11ex 6. hu. P Q ad differentiam ipſarum P Q, &
P R, & pariter eorundem quadrata
proportionalia erunt, eſtque quadratum ex H M æquale ſemiquadrato ex
G H, ergo quadratum ex P Q æquale erit ſemiquadrato ex differentia P Q,
&
P R, & ſic quadratum ex p q æquale erit ſemiquadrato ex differentia ip-
ſarum p q &
p r; & ſunt diametri P Q, & p q æquales, cum æquè rece-
dant ab axi, &
habeant latus commune C M.
Secundo dico quod ſumma quadratorum ex Q P, & ex P R minor eſt qua-
libet alia ſumma quadratorum laterum figuræ alterius diametri.
Quia duplum rectanguli M H E minus eſt duplo quadrati M H, ſeu ſingu-
lari quadrato ex G H, ergo duplum M H ad H G minorem proportionem ha-
bet, quàm G H ad H E, ergo duplum rectanguli ex G E, &
M H in E H
22Lem. 10.
huius.
minus erit ſumma quadratorum ex G E, &
ex E H & propterea ſumma qua-
dratorum ex Q P, &
ex P R minor erit ſumma quadratorum ex I L, & ex
33Lem. 12.
huius.
I K.
Tertio, quia duplum rectanguli ex E H A minus eſt duplo quadrati M H,
ſeu ſingulari quadrato ex G H, ergo duplum E H ad H G minorem proportio-
44Lem. 10.
huius.
nem habet, quàm G H ad H A, ergo duplum rectanguli ex G A, E H in A H
minus erit ſumma quadratorum ex G A, &
ex A H: quare ſumma quadra-
55Lem. 12.
huius.
torum ex I L, &
ex I K minor erit, quàm quadratorum ſumma ex A C, &
ex A F.
Quarto quia duplum rectanguli V H M maius eſt duplo quadrati ex M H,
ſeu ſingulari quadrato ex G H, ergo duplum V H ad H G maiorem proportio-
nem habet, quàm H G ad H M, &
propterea duplum rectanguli ex G M, &
66Lem 10
huius.
V H in M H maius erit ſumma quadratorum ex G M, &
ex M H, & ideo
ſumma quadratorum ex T S, &
S Z maior erit quadratorum ſumma ex Q
77Lem. 12.
huius.
P, &
ex P R, & ſic de reliquis: quare ſumma quadratorum ex Q P, & ex
P R minima eſt omnium, vt fuit propoſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index