Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

List of thumbnails

< >
361
361 (322)
362
362 (323)
363
363 (324)
364
364 (325)
365
365 (326)
366
366 (327)
367
367 (328)
368
368 (329)
369
369 (330)
370
370 (331)
< >
page |< < (342) of 458 > >|
381342Apollonij Pergæi
XXXXVII. Si verò duplum quadrati A C maius non fuerit
quadrato ex ſumma duorum laterum ſuæ figuræ;
vtique quadra-
tum diametri ſuæ figuræ minus erit quadrato diametri figuræ cu-
iuſlibet alterius diametri eiuſdem ſectionis, &
quadratum dia-
metri figuræ proximioris axi minus erit quadrato diametri figu-
ræ remotioris.
XXXXVIII. Si autem duplum quadrati axis tranſuerſi maius
fuerit quadrato ex ſumma duorum laterum ſuæ figuræ, æquidem
reperientur ad vtraſque eius partes duæ diametri æquales, &
cu-
451[Figure 451] iuslibet earum quadratum bis ſumptum æquale erit quadrato ex
ſumma duorum laterum ſuæ figuræ;
& quadratum diametri ſuæ
figuræ minus eſt quadrato diametri figuræ alterius cuiuſcunque
diametri exiſtentis in eodem quadrante eiuſdem ſectionis;
&
diameter figuræ proximioris minor eſt diametro figuræ remo-
tioris.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index