391
APOLLONII PERGAEI
CONICORVM LIB. V.
CONICORVM LIB. V.
DEFINITIONES.
I.
SI à puncto aliquo in axe ſectionis conicæ ſumpto
egrediantur aliquę rectæ lineæ ad ſectionem,
vocabo punctum illud, ORIGINEM.
egrediantur aliquę rectæ lineæ ad ſectionem,
vocabo punctum illud, ORIGINEM.
II.
Et lineas, RAMOS.
III.
Segmentum autem axis intèr illud, &
verticem ſectionis ei pro-
ximiorem, MENSVRAM.
ximiorem, MENSVRAM.
IV.
Sed ſi fuerit menſura æqualis ſemiſſi erecti, vocabo illam,
COMPARATAM.
COMPARATAM.
V.
Et perpendiculares cadentes ab extremitatibus ramorum ſuper
axim vocabo, POTENTES illorum ramorum.
axim vocabo, POTENTES illorum ramorum.
VI.
Abſciſſa verò illarum potentium, ABSCISSA ramorum.
VII.
Et inuerſa illarum potentium, INVERSA ramorum.
VIII.
Atque rectangulum contentum ſub inclinato, &
aggregato in-
clinati, & erecti, vel differentia tranſuerſi, & erecti vocabo, FI-
GVRAM COMPARATAM.
clinati, & erecti, vel differentia tranſuerſi, & erecti vocabo, FI-
GVRAM COMPARATAM.