Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (380) of 458 > >|
419380PRÆFATIO (apud Arabes hactenus latentis) mentio vlla fit. Neque Ptol. in Ma-
gnæ Conſtr.
lib. 2. tribuit Archimedi prop. 5. cap. 9. ibi relatam, cum
tamen ſoleat eſſe adeò gratus, vt lib.
6. cap. 7. propoſitionem ab Ar-
chimede ſumpſiſſe fateatur.
Neque ipſemet Archimedes huius Opuſculi
vnquam meminit, qui alioquì valdè prolixè enumerat, &
recenſet ea,
quæ in proprijs libris continentur, &
demonſtrantur. Inexcuſabiles inſu-
per errores, atque allucinationes, quæ in huiuſmodi propoſitionibus repe-
riuntur, immò puerilia alia Opuſcula, quæ citantur vt Archimedis, ſa-
tis apertè videntur oſtendere nunquam diuinum illud ingenium buiuſmodi
minutias ſomniaſſe;
cum, vt Carpus Antiochenſis ait, referente Pappo,
quæ præcipua ſunt in Geometria, breuiter quidem, ſed diligenter conſcri-
pſerit Archimedes.
Tandem præcipuæ propoſitiones huius Opuſculi ſimiles
ſunt eis, quæ recenſentur quidem, &
demonſtrantur lib. 4. Collect. Ma-
them.
Pappi Alex. , eaſque Archimedis eſſe non aſſerit; immò in quibuſ-
dam libris antiquis circumferri affirmat.
Zuod verò dictæ rationes tanti roboris, ac efficaciæ non ſint, vt pe-
nitus euincant huiuſmodi Opuſculum ab aliquo alio tributum Archimedi
fuiſſe, ex modo dicendis patebit.
Et primo optimè norunt, qui in Pappi
libris euoluendis vllam operam impenderunt lib.
7. Collect. recenſere
eum prolixè, &
accuratè quamplurima opera Apollonij Pergæi, quorum
pars maxima non extat, &
enumer are propoſitiones, & lemmata vſ-
que ad figuras, &
tamen qui huiuſmodi minutias curat, & adnotat,
idem integra opera eiuſdem Apollonij non commemorat.
Sufficiant hæc in-
ſignia ſpecimina.
De admirandis aſtronomicis demonſtrationibus à Pto-
lemæo ſummoperè laudatis lib.
12. cap. 1. Magnæ Conſtr. , ne verbum
quidem.
De libro Comparationis Dodecaedri, & lcoſaedri ab Y pſicle
memorato, altum ſilentium.
Si igitur idem Pappus opera Archimedis
non ex profeſſo, ſed obiter, &
ſparſim commemorat, mirum non eſt ta-
cuiſſe aliqua eius opera, vt ſunt hæc lemmata.
Secundò Ptolemæus non affirmat lib. 2. prop. 5. proprio marte à ſe
inuentam fuiſſe, nec eam Archimedi, aut alicui alij tribuit, quare fieri
potuit, vt eam ex libro antiquo deſumpſerit, à quo nomen Archimedis
caſu expunctum fuiſſet, vt poſtea oſtendetur.
Tertiò Archimedes quoque in ſuis libris exiſtentibus Græcè, & Ara-
bicè non recenſet omnia opera à ſe conſcripta, &
edita, nam liber de
11In proh.
lib. 8.
Lib. 5. pr.
17.
inſidentibus humido, &
de Polyedris recenſentur quidem à Pappo, non
autem ab Archimede.
Liber Mechanicus de Sphæropæia nominatur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index