Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

Table of figures

< >
< >
page |< < (1) of 990 > >|
4191IN LIBROS ARIS 5[Figure 5]
TOTELIS DE INTER-
PRETATIONE.
De Scopo, inſtituto huius operis, de ordine, in-
ſcriptione, alijs eiuſmodi.
NON eſt tanti faciendus Andronicus quidam Rho-
11Horum I-
brorum au-
ctorem fuiſ-
ſe Ariſtotel.
demonſtra-
tur.
dius:
quem refert Ammonius in præfatione huius
operis:
vt propter illum in controuerſiam vocan-
dus ſit horum librorum Auctor;
fuerit nè Ariſtote-
les, an quidam alius, vt ipſe opinatur;
cum ſeuerũ
dicendi genus, ſtyli comitas, & grauitas Peripate-
ticorum principem prodant auctorem, vt Diuus
Thomas, Boetius, Ammonius, cæteriq́;
eius alum-
22D. Thom.
Boetius.
Ammon.
ni iudicarunt.
Et ratio, qua vtitur, non maioris ſit momenti, quàm qui ea vtitur. Au
ctor, inquit, huius operis in 1.
cap. vocat conceptus paſsiones, idq́; ait
ſe explicaſſe in lib.
de Anima: quod ibi haud præſtitit Ariſtoteles. Sed nõ
legit tex.
3. & 13. primi lib. de Anima, vbi nomine paſsionum ſignificat
animæ operationes:
non tex. 155. lib. 2. & ſequentes, quibus frequenter
docet imaginationem eſſe quandam paſsionem:
& mìllies ſentire, & in-
telligere vocat pati;
quanuis hoc loco non dixerit ſe alibi explicaſſe, quo
pacto conceptus ſint paſsiones;
ſed conceptus, vel affectiones in lib. de
Anima ex inſtituto enucleatas eſſe.
Demum vt nõ ſit dubitãdi locus lib.
2.
huius operis cap. 1. agens de propoſitionibus de tertio adiacente ait
ſe de his egiſſe in reſolutorijs, qui locus eſt in fine lib.
primi Prior. quem
conſtat Ariſtotelicum eſſe.
Hic igitur horum librorumAuctor poſtquam ſimplicium vocum gene
ra, & poteſtatem in decem Categoriarum Opuſculo explicuit, ordina-
timq́ue digeſsit;
nunc ad primam iſtiuſmodi terminorum compoſitio-
nem gradum facit.
Quæ compoſitio, nexusvè cum enuntiationem con-
33Quem ordi
nem ſeruet
Ariſt. in his
lib. de Inter
pret.
ſtituat, fit vt in hiſce lib.
de enuntiatione, tanquam de ſubiecta materia
diſſerat.
Ac primò quidem eius initia, & quaſi elementa pertractat, vi-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index