Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
391 352
392 353
393 354
394 355
395 356
396 357
397 358
398 359
399 360
400 361
401 362
402 363
403 364
404 365
405 366
406 367
407 368
408 369
409 370
410 371
411 372
412 373
413 374
414
415
416
417
418 379
419 380
420 381
< >
page |< < (386) of 458 > >|
425386Archimedis
PROPOSITIO I.
SI mutuo ſe tangant duo circuli, vt duo circuli A E B, C E
D in E, fuerintque eorum diametri parallelæ, vt ſunt duæ
diametri A B, C D, &
iungantur duo puncta B, D, & conta-
ctus E [lineis] D E, B D, erit linea B E recta.
Sint duo centra G, F, & iunga-
487[Figure 487] mus G F, &
producamus ad E, &
educamus D H parallelam ipſi G F.
Et quia H F æqualis eſt ipſi G D,
ſuntque G D, E G æquales, ergo
ex æqualibus F B, F E remanebunt
G F, nempe D H, &
H B, quæ
erunt æquales, atque duo anguli H
D B, H B D æquales.
Et quia
duo anguli E G D, E F B ſunt re-
cti, atq;
duo anguli E G D, D H
B ſunt æquales, remanebunt duo
anguli G E D, G D E, qui inter ſe, &
duobus angulis H D B, H B D
æquales erunt;
ergo angulus E D G æqualis eſt angulo D B F, & com-
prehenſus angulus G D B eſt communis, ergo erunt duo anguli G D B,
F B D (qui ſunt pares duobus rectis) æquales duobus angulis G D B,
G D E:
igitur ipſi quoque ſunt æquales duobus rectis, ergo linea E D
B eſt recta, &
hoc eſt, quod voluimus.
SCHOLIVM ALMOCHTASSO.
DIcit Doctor; Et quidem dici poteſt cum duo anguli H D B, H B
D ſint æquales, &
angulus D H B rectus, quod erit angulus B D
H ſemirectus, &
ſimiliter angulus E D G, & angulus G D H rectus,
ergo tres anguli ſunt æquales duobus rectis, igitur linea E D B eſt re-
cta.
Idem ſequitur, ſi illi duo circuli ſe mutuo exterius contigerint.
Notæ in Propoſit. I.
HAEc eſt vna earum Propoſitionum, quas Pappus in quodam libro antiquo
reperit, qui, vt deduximus ex Eutocio, ab Archimede conſcriptus diu
apud Arabes latuit.
Hæc aſſumitur in propoſit. 14. lib. 4. Collect. Pappi, eam-
que ſupplet Commandinus, ſed extat expreſſe lib.
7. propoſit. 110. eiuſdem
Pappi, eſtque demonſtratio vniuer ſaliſſima comprehendens caſum neglectum
in hac demonſtratione, ſcilicet quando duo circuli ſeſe exterius contingunt, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index