Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
271 233
272 234
273 235
274 236
275 237
276 238
277 239
278 240
279 241
280 242
281 243
282 244
283 245
284 246
285 247
286 248
287 249
288 250
289 251
290 252
291 253
292 254
293 255
294 256
295 257
296 258
297 259
298 260
299 261
300 262
< >
page |< < (387) of 458 > >|
426387Aſſumpt. Liber. licet non laboret vitio Arabici textus, non tamen illa omnino ſincera eſt: con-
ueniunt tamen in vniuerſalitate propoſitionis, quàm valde peruersè ſcholiaſtes
Arabicus expoſuit;
allucinatur enim quando ait, & quia duo anguli E G
488[Figure 488] D, &
E F B ſunt recti, & c. Nam inferius citatur, & vſurpatur hæc prima
propoſitio vniuerſaliſſimè, ſcilicet exiſtentibus angulis G, &
F acutis, vel ob-
tuſis, &
ſic reuera ſonant verba propoſitionis, vbi ait, quorum diametri A
B, C D ſunt parallelæ, &
ſic pariter habetur in prædicta propoſitione Pappi;
quare textus omnino corrigi debuit, vt pronuncientur anguli E G D, & E F
B æquales, non recti.
Neſcio tamen quomodo expoſitio Almochtaſſi excuſari poſ-
ſit, qui ſupponit diametros A B, &
C D perpendiculares ad rectam lineam
F G E, quod quidem in vnico caſu veriſicatur, vt dictum eſt.
Peccat poſtea
demonſtratio Pappi lib.
7. pr. 110. , vbi conatur oſtendere duo centra, & pun-
ctum contactus circulorum eſſe in vnica recta linea;
quod quidem in 3. Ele-
ment.
Eucl. oſtenſum ſupponi debuerat.
PROPOSITIO II.
SIt C B A ſemicirculus, quem D C, D B tangant, & B E
perpendicularis ſuper A C, &
iungamus A D, erit B F
æqualis ipſi F E.
Demonſtratio. Iungamus A B, eamque producamus in directum, &
489[Figure 489] educamus C D, quouſque illi occurrat
in G, &
iungamus C B. Et quia angu-
lus C B A eſt in ſemicirculo, erit re-
ctus, remanet C B G rectus, &
D B E
C eſt parallelogrammum rectangulum,
ergo in triangulo G B C rectangulo edu-
citur perpendicularis B D ex B erecta
ſuper baſim, &
B D, D C erunt æqua-
les, eo quod tangunt circulum, ergo C
D eſt etiam æqualis ipſi D G, quemad-
modum oſtendimus in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index