Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
391 352
392 353
393 354
394 355
395 356
396 357
397 358
398 359
399 360
400 361
401 362
402 363
403 364
404 365
405 366
406 367
407 368
408 369
409 370
410 371
411 372
412 373
413 374
414
415
416
417
418 379
419 380
420 381
< >
page |< < (388) of 458 > >|
427388Archimedis quas confecimus de rectangulis. Et quia
490[Figure 490] in triangulo G A C linea B E educta eſt
parallela baſi, &
iam educta eſt ex D
ſemipartitione baſis linea D A ſeca ns
parallelam in F, erit B F æqualis ipſi F
E, &
hoc eſt quod voluimus.
SCHOLIVM ALMOCHTASSO.
DIcit Doctor: Quod autem C D ſit æqualis ipſi D G, vti remittit ad
ſuum librum de propoſitionibus rectangulorum, eo quod duo angu-
li D C B, D B C æquales ſunt propter æqualitatem D B, D C, &
an-
gulus D B C cum augulo D B G eſt rectus, &
ſimiliter angulus D C B
cum angulo C G B:
neceſſe eſt, vt ſint duo anguli D G B, D B G æqua-
les etiam, ergo duo latera D B, D G ſunt æqualia.
Rurſus ſi dicatur quod proportio C D ad D B ſit vt proportio D B ad
D G, &
D C æqualis ipſi D B, ergo D B æqualis eſt D G, eſſet para-
bola.
Dicit, quod vero B F ſit æqualis F E, hoc conſtat ex eo quod
caſus A D ſuper duas lineas B E, G C parallelas in triangulo A G C,
exigit eorum ſectio in eadem proportione, &
id quidem, quia A D ad
A F eandem proportionem habet, quam G D ad B F, &
quam D C ad
E F, ergo G D ad B F eſt vt D C ad E F, &
permutando G D ad ei æ-
qualem D C, eſt vt B F ad E F, &
propterea ipſæ etiam ſunt æquales.
Notæ in Propoſ. II.
HVius ſecundæ propoſitionis expoſitio, & demonſtratio inſigniter deformata
eſt;
in propoſitione enim ſupponuntur duæ rectæ D C, D B tangere cir-
culum tantummodo, non autem conſtituere angulum rectum, &
ſolummodo re-
cta linea B E perpendicularis ducitur ad diametrum A C, quare male in de-
monſtratione pronunciatur quadrilaterum B D C E parallelogrammum rectan-
gulum, cum ferè ſemper ſit Trapetium:
pariterque errat, quando ait rectam
B D perpendicularem eſſe ſuper C G, quæ nunquam vera ſunt, niſi in vnico caſu,
quando ſcilicet B E cadit perpendiculariter ſuper centrum circuli.
Interim notandum eſt hanc elegantem
491[Figure 491] propoſitionem, inſignem vſum habere pro
inueſtigatione menſuræ circuli, &
recta-
rum in eo ſubtenſarum;
deduci namque
poßunt non contemnenda problemata;
Si
enim quis cupiat circulo adſcribere duas
figuras or dinatas ſimiles, quarum circum-
ſcripta ſuperet inſcriptam exceſſu minori
quolibet dato, facile problema

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index