Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
301 263
302 264
303 265
304 266
305 267
306 268
307 269
308 270
309 271
310 272
311 273
312 274
313 275
314 276
315 277
316 278
317 279
318 280
319 281
320 282
321 283
322 284
323 285
324 286
325 287
326 288
327 289
328 290
329 291
330
< >
page |< < (390) of 458 > >|
429390Archimedis ipſius A B, eſtque nota A D medietas differentiæ inter diametrum A C, & chor-
dam differentiæ F C;
at propoſitio Archimedea verificatur in quolibet circuli
ſegmento ſiue maiori, ſiue minori;
ex datis enim circumferentijs A C, A B,
493[Figure 493] A F, &
F C vna cum cordis A C, & F C, haberi quidem poteſt chorda A B
paulo difficilius, ſi nimirum ex chorda A C tollatur chorda F C, &
differen-
tia A E bifariam ſecetur in D, &
ex arcu cognito B C datur angulus A, atque
angulus D rectus eſt, ergo triangulum A B D ſpecie notum erit, &
propterea
proportio D A ad A B cognita erit, eſtque D A longitudine data, igitur A B
longitudine innoteſcet.
Notandum eſt quod figura appoſita in hac propoſ. non exprimit omnes caſus
propoſitionis, quandoquidem ſemicirculus eſt A B C, &
propterea ex præceden-
tibus erroribus Arabici expoſitoris ſuſpicari licet non ritè eum percepiſſe Archi-
medis mentem.
PROPOSITIO IV.
A B C ſemicirculus, & fiant ſuper
494[Figure 494] A C diametrum duo ſemicirculi, quo-
rum vnus A D, alter vero D C, &

D B perpendicularis, vtique figura pro-
ueniens, quam vocat Archimedes AR-
BELON, eſt ſuperficies comprehenſa ab
arcu ſemicirculi maioris, &
duabus cir-
cumferentijs ſemicirculorum minorum, eſt æqualis circulo, cuius
diameter eſt perpendicularis D B.
Demonſtratio. Quia linea D B media proportionalis eſt inter duas li-
neas D A, D C, erit planum A D in D C æquale quadrato D B, &

ponamus A D in D C cum duobus quadratis A D, D C communiter,
fiet planum A D in D C bis cum duobus quadratis A D, D C, nempe
quadratum A C, æquale duplo quadrati D B cum duobus quadratis A
D, D C, &
proportio circulorum eadem eſt, ac proportio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index