Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Table of figures

< >
[Figure 481]
[Figure 482]
[Figure 483]
[Figure 484]
[Figure 485]
[Figure 486]
[Figure 487]
[Figure 488]
[Figure 489]
[Figure 490]
[Figure 491]
[Figure 492]
[Figure 493]
[Figure 494]
[Figure 495]
[Figure 496]
[Figure 497]
[Figure 498]
[Figure 499]
[Figure 500]
[Figure 501]
[Figure 502]
[Figure 503]
[Figure 504]
[Figure 505]
[Figure 506]
[Figure 507]
[Figure 508]
[Figure 509]
[Figure 510]
< >
page |< < (392) of 458 > >|
431392Archimedis A, C minoribus duobus
rectis, &
iungamus etiam
F E, E B, ergo E F B
496[Figure 496] eſt etiam recta, vti dixi-
mus, &
eſt perpendi-
cularis ſuper A D, eo
quod angulus A F B eſt
rectus, quia cadit in ſe-
micirculum A B, &
iun-
gamus H G, G C, erit
H C etiam recta;
& iun-
gamus E G, G A, erit
E A recta, &
produca-
mus eam ad I, &
iun-
gamus B I, quæ ſit etiam
perpendicularis ſuper A I, &
iungamus D I; & quia A D, A B ſunt
duæ rectæ, &
educta ex D ad lineam A B perpendicularis D C, & ex
B ad D A perpendicularis B F;
quæ ſe mutuo ſecant in E, & educta A
E ad I eſt perpendicularis ſuper B I, erunt B I D rectæ, quemadmo-
dum oſtendimus in Propoſitionibus, quas confecimus in expoſitione tra-
ctatus de triangulis rectangulis:
& quia duo anguli A G C, A I B ſunt
recti, vtique B D, C G ſunt parallelæ, &
proportio A D ad D H,
quæ eſt vt A C ad H E, eſt vt proportio A B ad B C, ergo rectangu-
lum A C in C B æquale eſt rectangulo A B in H E;
& ſimiliter demon-
ſtratur in circulo L M N, quod rectangulum A C in C B æquale ſit re-
ctangulo A B in ſuam diametrum, &
demonſtratur inde etiam, quod
duæ diametri circulorum E F G, L M N, ſint æquales, ergo illi duo
circuli ſunt æquales.
Et hoc eſt quod voluimus.
SCHOLIVM ALMOCHTASSO.
DIcit Doctor. Clarum quidem eſt quod citauit ex expoſi-
tione triangulorum rectangulorum in præfatione;
& eſt
quidem propoſitio vtilis in principijs, ac præſertim in triangulis
acutangulis, qua opus eſt in propoſit.
6. huius libri, & eſt hæc.
Ex triangulo A B C eduxit perpendiculares B E, C D ſe mutuo
ſecantes in F, &
coniunxit A F, & produxit ad G, hæc vti-
que erit perpendicularis ſuper B C.
Iungamus itaque D E, erunt duo anguli D A F, D E F æquales,
quia circulus comprehendens triangulum A D F tranſit per punctum E,
eo quod angulus A E F eſt rectus, &
cadent in illo ſuper eundem ar-
cum, &
etiam angulus D E B æqualis eſt angulo D C B, quia circulus
continens triangulum B D C tranſit etiam per punctum E, ergo in duo-
bus triangulis A B G, C B D ſunt duo anguli B A G, B C D æquales;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index