Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
< >
page |< < (396) of 458 > >|
435396Archimedis demonſtrationis ſpectes; differunt tamen in concluſione, quæ demonſtranda pro-
502[Figure 502] ponitur;
oſtendit enim Pap-
pus
, ſicut, &
Archime-
des
, ſemicircularis diame-
tri
ſegmentum maius A C
ad
circuli intercepti dia-
metrum
H E habere ean-
dem
proportionem, quàm
maioris
circuli diameter A
B
habet ad reliquum ſeg-
mentum
eius B C, pari-
terque
B A ad A C ean-
dem
proportionem habet,
quàm
C B ad reliqui circuli intercepti L M N diametrum:
ex hiſce ſequitur
concluſio
Archimedea, nam ſi A C ad H E eandem rationem habet, quàm A
B
ad B C, permutando B A ad A C erit vt C B ad H E igitur eadem C B ad
duas
circulorum diametros H E, &
L N eandem proportionem habet, & pro-
pterea
circulorum diametri H E, &
L N æquales ſunt inter ſe. Mirum ta-
men
eſt hanc concluſionem, quàm præ manibus Pappus habebat, non ani-
maduertiſſe
, demonſtrat tamen quamplurima ſymptomata pulcherrima circu-
lorum
in Arbelo deſcriptorum, quæ tamen in hoc opuſculo Archimedi tributo
pariter
recenſeri debebant, ſi hic liber eſſet idem antiquus ille à Pappo viſus,
in
quo huiuſmodi lemmata circumferebantur:
ſed for ſan librariorum vitio, &
incuria
codex corruptiſſimus ad Arabes tranſmißus non omnes illas admirandas
propoſitiones
, ſed vnius tantum particulam continebat, ſicut è contra liber ille
antiquus
, in quo Pappus prædicta lemmata reperit, carebat concluſione in hi-
ſce
lemmatibus demonſtrata.
Cæterum propoſitiones in ſcholijs additæ manifeſtæ
quidem
ſunt, ſed abſque duabus prioribus poßet propoſitum facillimè demon-
ſtrari
, Reliquæ duæ propoſitiones ſuperadditæ ad Arabibus faciles quidem
ſunt
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index