Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit
page |< < (396) of 458 > >|
435396Archimedis demonſtrationis ſpectes; differunt tamen in concluſione, quæ demonſtranda pro-
502[Figure 502] ponitur;
oſtendit enim Pap-
pus, ſicut, &
Archime-
des, ſemicircularis diame-
tri ſegmentum maius A C
ad circuli intercepti dia-
metrum H E habere ean-
dem proportionem, quàm
maioris circuli diameter A
B habet ad reliquum ſeg-
mentum eius B C, pari-
terque B A ad A C ean-
dem proportionem habet,
quàm C B ad reliqui circuli intercepti L M N diametrum:
ex hiſce ſequitur
concluſio Archimedea, nam ſi A C ad H E eandem rationem habet, quàm A
B ad B C, permutando B A ad A C erit vt C B ad H E igitur eadem C B ad
duas circulorum diametros H E, &
L N eandem proportionem habet, & pro-
pterea circulorum diametri H E, &
L N æquales ſunt inter ſe. Mirum ta-
men eſt hanc concluſionem, quàm præ manibus Pappus habebat, non ani-
maduertiſſe, demonſtrat tamen quamplurima ſymptomata pulcherrima circu-
lorum in Arbelo deſcriptorum, quæ tamen in hoc opuſculo Archimedi tributo
pariter recenſeri debebant, ſi hic liber eſſet idem antiquus ille à Pappo viſus,
in quo huiuſmodi lemmata circumferebantur:
ſed for ſan librariorum vitio, &
incuria codex corruptiſſimus ad Arabes tranſmißus non omnes illas admirandas
propoſitiones, ſed vnius tantum particulam continebat, ſicut è contra liber ille
antiquus, in quo Pappus prædicta lemmata reperit, carebat concluſione in hi-
ſce lemmatibus demonſtrata.
Cæterum propoſitiones in ſcholijs additæ manifeſtæ
quidem ſunt, ſed abſque duabus prioribus poßet propoſitum facillimè demon-
ſtrari, Reliquæ duæ propoſitiones ſuperadditæ ad Arabibus faciles quidem
ſunt.
PROPOSITIO VI.
SI fuerit femicirculus A B C, & in eius diametro ſumatur
punctum D, &
fuerit A D ipſius D C ſexqui altera, &
deſcribantur ſuper A D, D C duo ſemicirculi, &
ponatur cir-
culus E F inter tres ſemicirculos tangens eos, &
educatur dia-
meter E F in illo parallela diametro A C, reperiri debet pro-
portio diametri A C ad diametrum E F.
Iungamus enim duas lineas A E, E B, & duas lineas C F, F B,
erunt C B, A B rectæ, vti dictũ eſt in prima propoſit.
Deſcribamus etiam
duas lineas F G A, E H C, oſtendeturque eſſe quoque rectas;
Simili-
ter duas lineas D E, D F, &
iungamus D I, D L, & E M, F N, &
producamus eas ad O, P;
Et quia in triangulo A E D, A G eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index