Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
371 332
372 333
373 334
374 335
375 336
376 337
377 338
378 339
379 340
380 341
381 342
382 343
383 344
384 345
385 346
386 347
387 348
388 349
389 350
390 351
391 352
392 353
393 354
394 355
395 356
396 357
397 358
398 359
399 360
400 361
< >
page |< < (397) of 458 > >|
436397Aſſumpt. Liber. pendicularis ad E D, & D I eſt quoque perpendicularis ad A E, & iam
ſe mutuo ſecuerunt in M, ergo E M O erit etiam perpendicularis, que-
madmodum oſtendimus in expoſitione, quàm confecimus de proprieta-
tibus triangulorum, &
cuius demonſtratio iam quidem præceſſit in ſupe-
503[Figure 503] riori propoſitione;
Similiter quoque erit F P perpendicularis ſuper C A,
&
quia duo anguli, qui ſunt apud L, & B ſunt recti, erit D L parallela
ipſi A B, &
pariter D I ipſi C B, igitur proportio A D ad D C eſt vt
proportio A M ad F M, immo vt proportio A O ad O P, &
proportio
C D ad D A vt proportio C N ad N E, immo vt proportio C P ad P
O, &
erat A D ſexquialtera D C, ergo A O eſt ſexquialtera O P, &
O P ſexquialtera C P, ergo tres lineæ A O, O P, P C ſunt proportio-
nales:
& in eadem menſura, in qua eſt P C quatuor, erit O P ſex, &
A O nouem, &
C A nouendecim, & quia P O æ qualis eſt E F, erit
proportio A C ad E F vt nouendecim ad ſex, igitur reperimus dictam
proportionem.
Etiam ſi fuerit A D ad D C qualiſcumque vt ſexquiter-
tia, aut ſexquiquarta, aut alia, erit iudicium, &
ratio, vti dictum eſt.
Et hoc eſt quod voluimus.
Notæ in Propoſit. VI.
HAEc propoſitio nil prorſus differre videtur à 16. propoſit. lib. 4. Pappi
Alex.
eſt tamen pars illius, & particulariter demonſtrata, quod quidem
peccatum alicui expoſitori tribui debet;
nunquam enim Archimedes propoſitionẽ
illam, quam vniuerſaltſſimè demonſtrare potuißet, exemplis numericis tam
pueriliter oſtendiſſet.
Pappus igitur quærit menſuram diametri illius circuli,
qui in loco inter tres circunferentias circulares interijcitur, quod Arbelon ap-
pellatur, &
oſtendit quidem diametrum ſemicirculi maioris A C ſecari in duo-
bus punctis O, &
P à perpendicularibus cadentibus à terminis E, & F dia-
metri circuli in Arbelo inſcripti, ac diuidi in tria ſegmenta A O, O P, P C
continue proportionalia in eadem ratione, quàm habet A D ad D C, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index