571M. VITR VVII
DE ARCHITECTVRA,
LIBER PRIMVS.
LIBER PRIMVS.
CVM DIVINA MENS TVA ET
numen, lmperator Cæſar, imperio potiretur
orbis terrarum, inuicta{qúe} uirtute cunctis ho
ſtibus ſtratis, triumpho uictoria{qúe} tua ciues
gloriarentur, & gentes omnes ſubactæ tuum
ſpectarent nutum, populus{qúe} Romanus & Se
natus liber atus timore, amplißimis tuis cogi-
tationibus conſilijs{qúe} gubernaretur, non au-
debam tantis occupationibusde Architectura ſcripta, & magnis cogit@
tionibus explicata edere, metuens ne nõ apto tempore interpellans, ſub-
irem tui animi offenſionem. Cum uerò attenderem, te non ſolum de uita
communi omnium curam, publicæ{qúe} rei conſtitutionem habere, ſed etiam
de opportunitate publicorũ ædificiorum, ut ciuitas per te non ſolum pro
uincijs eſſet aucta, uerumetiam ut maieſtas Imperij publicorum ædificio-
rum egregias haberet autoritates, non putaui prætermittendũ, quin pri
mo quo tempore de his rebus ea tibiederem: ideo, quòd primum paren
ti tuo de eo fueram notus, & eius uirtutis ſtudioſus. Cum autem concili-
um cœleſtium in ſedibus immortalitatis eum dedicauiſſet, & Imperium
parentis in tuam poteſtatem tranſtuliſſet, idem ſtudium meum in eius me-
moria permanens, inte contulit fauorem. Ita cum. M. Aurelio, & . P.
Minidio, & . Cn. Cornelio, ad apparationem baliſtarũ & ſcorpionum,
reliquorum{qúe} tormentorum refectionem, fui preſto, & cum eis commo-
da accepi, quæ cum primo mihi tribuiſti, recognitionem per ſororis com-
mendationem ſeruaſti. Cum ergo eo beneficio eſſem obligatus, ut ad exi-
tum uitæ non haberem inopiæ timorem, hæc tibiſcribere cœpi, quòd
animaduerti multa te ædificauiſſe, & nunc ædificare, reliquo quo tem-
pore, & publicorum, & priuatorum ædificiorum, pro amplitudine re-
rum geſtarum, ut poſteris memoriæ traderentur, curam habiturum: con
ſcripſi per ſcriptiones terminatas, uteas attendens, & ante facta, & fu-
tura qualia ſint opera, per te nota poſſes habere, nam his uoluminibus
aperui omnes diſciplinæ rationes.