Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < (2) of 373 > >|
582M. VITRVVII
ARchitectura, eſt ſcientia pluribus diſciplinis, & uarijs eruditioni-
bus
ornata, cuius iudicio probantur omnia, quæ ab cæteris arti-
bus
perficiuntur opera.
Ea naſcitur ex fabrica, & ratiocinatione. Fabri
ca, est continuata ac trita uſus meditatio, quæ manibus perficitur è mate
ria
cuiuſcun generis opus est, ad propoſitum deformationis.
Ratioci-
natio autem est, quæres fabricat as ſolertia ac ratione proportionis de-
monſtrare
at explicare poteſt.
Ita architecti, qui ſine literis conten-
derunt
, ut manibus eſſent exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent
pro
laboribus autoritatem.
Qui autem ratiocinationibus & literis ſolis
confiſi fuerunt, umbram, non rem perſecuti uidëtur.
At qui utrum per-
didicerunt
, (uti omnibus armis ornati) citius cum autoritate quod fuit
propoſitum
, ſunt aſſequuti.
Cumin omnibus enim rebus, tum maxime
etiam
in architectura hæc duo in ſunt, quod ſignificatur, &
quod ſigni-
ficat
.
Significatur, propoſita res de qua dicitur. Hanc autem ſignificat de
monſtratio
rationibus doctrinarum explicata.
Quaxe uidetur utraque
parte
exercitatum eſſe debere, qui ſe arcbitectum profiteatur.
Ita eum
&
ingenioſum eſſe oportct, & ad diſciplinam docilem. Ne enim inge-
nium
ſine diſciplina, aut diſciplina ſine ingenio, perſectum artificem po-
test
efficere, &
ut literatus ſit, peritus graphidos, eruditus Geometria,
&
optices nõignarus, inſtructus Arithmetica, hiſtorias complures noue
rit
, Philo ſophos diligenter audiuerit, Muſicam ſciuerit, Medicinæ non ſit
ignarus
, reſpõſa Iuriſconſultorum nouerit, Aſtrologiam cœli{qúe} rationes
cognit
as habeat.
Quæ cur ita ſint, ſunt cauſæ. Literas architectum
11Literæ.
Scientia

graphidos

Geome-
tria
.
Opticen
.
ſcire oportet, uticommëtarijs memoriam firmiorem efficere poßit.
De-
inde
graphidos ſcientiam habere, quo facilius exemplaribus pictis, quam
uelit
operis fpeciem, deformare ualeat.
Geometria autem plura præſidia
præſtat
architecturæ, &
primũex euthygrammis circini tradit uſum, è
quo
maxime facilius ædificiorum in areis expediuntur deſcriptiones,
normarum
{qúe} &
librationum & linearum directiones. Item per opticen,
in
ædificijs, ab certis regionibus, cœli lumina recte ducũtur.
Per arith-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index