Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
101 45
102 46
103 47
104 48
105 49
106 50
107 51
108 52
109 53
110 54
111 55
112 56
113 57
114 58
115 59
116 60
117 61
118 62
119 63
120 64
121 65
122 66
123 67
124 68
125 69
126 70
127 71
128 72
129 73
130 74
< >
page |< < (17) of 373 > >|
7317DE ARCHITEC. LIB. I. ſeptentrionẽ & orientem, eæ{qúe} paludes excelſiores fuerint quãlittus mæ
rinum, ratione uidebuntur eſſe conſtituta.
Foßis enim ductis, fit aquæ exi
tus ad littus, &
ex maritempeſtatibus aucto, in paludes redundantia mo-
tionibus concitatur, amaris{qúe} mixtionibus, non patitur beſtiarum palu-
ſtrium genera ibi naſci, quæ de ſuperioribus locis natando proxime lit-
tus perueniunt, inconſueta ſalſitudine necantur.
Exemplar autem huius
rei, gallicæ paludes poſſunteſſe, quæ circũ Altinum, Rauennam, Aquile-
11Altinum- giam, alia{qúe} quæ in eiuſmodi locis municipia ſunt proxima paludibus:
22Rauenna. quòd his rationibus habent incredibilem ſalubritatem. Quibus autem
33Aquilegia inſidentes ſunt paludes, &
non habent exitus profluentes, ne per flumi
na, ne per foſſas, uti pontinæ, ſtando putreſcunt, &
humores graues et
peſtilentes in his locis emittunt.
Item in Apulia oppidum Salapia uetus,
44Salapia. quod Diomedes ab Troia rediens conſtituit, ſiue (quemadmodum non-
55Diomedes nulli ſcripſerunt) Elphias Rhodius, in eiuſmodi locis fuer at collocatum,
ex quo incolæ quotannis ægrotando laborantes, aliquando peruenerunt
ad.
M. Hoſtilium, ab eo{qúe} publicè petẽtes impetr auerunt uti his idoneum
66M. Hoſti-
lius.
locum ad mœnia transferenda conquireret, eligeret{qúe}.
Tunc is moratus
non est, ſed ſtatim rationibus doctißime quæſitis, ſecundum mare merca
tus est poſſeßionem loco ſalubri, ab Senatu{qúe} populo{qúe} Romano petijt,
ut liceret transferre oppidum, conſtituit{qúe} mœnia, &
areas diuiſit, num-
mo{qúe} ſextertio ſingulis municipibus mancipio dedit.
His confectis lacum
aperuit in mare, &
portum è lacu municipio perfecit. Ita nũc Salapini
quatuor milibus paßibus progreßi ab oppido uetere, habitant in ſalubri
loco.
DE FVNDAMENTIS MVRORVM
& turrium. CAP. V.
CVM ergo his rationibus erit ſalubritatis in mœnium collocando-
rum explicatio, regiones{qúe} electæ fuerint fructibus ad alendam ci-
uitatem copioſæ, &
uiarum munitiones, aut oportunitates fluminum, ſeu
per portus marinæ ſubuectiones habuerint ad mœnia comportationes
expeditas, tunc turrium mur or um{qúe} fundamenta ſic ſunt facienda, uti fo-
diantur (ſi que ant inueniri) ad ſolidum, &
in ſolido (quantum ex ampli
tudine operis pro ratione uideatur) craßitudine ampliore quàm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index