Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63 39
64 40
65 41
66 42
67 43
68 44
69 45
70 46
71 47
72 48
73 49
74 50
75 51
76 52
77 53
78 54
79 55
80 56
81 57
82 58
83 59
84 60
85 61
86 62
87 63
88 64
89 65
90 66
< >
page |< < (61) of 373 > >|
8529DE ARCHITEC. LIB. I. nibus, aut montium procellis tracta. Præterea auræ matutinæ, quas ſol
cum emergit de ſubterranea parte, uerſando pulſat aëris humorem, &

impetu ſcandendo trudens, exprimit aurarum antelucano ſpiritu flatus,
qui cum exorto ſole permanſerint, Euri uenti tenent partes.
Etea re 
ex auris procreatur, à Græcis ε***ρ@ uidetur eſſe appellatus.
Craſti-
nus quo dies, propter aur as matutinas, ᾄνριου fertur eſſe uocitatus.
Sunt autem nonnulli, quinegant Eratoſthenem ueram menſuram terræ
potuiſſe colligere, quæ ſiue est certa, ſiue non uera, non poteſt noſtra
ſcriptura non uer as habere terminationes regionum, unde uentorum ſpi
ritus oriuntur.
Ergo ſi ita est, tantum erit uti non certã menſuræ ratio-
nem, ſed aut maiores impetus, aut minores, habeant ſinguli uenti.
Quo-
niam hæc à nobis ſunt breuiter expoſita, ut facilius intelligantur, uiſum
est mihi in extremo uolumine formam, ſiue uti græci χήματα dicunt,
duo explicare, unum ita drformatum, ut appareat unde certi uentorum
ſpiritus oriantur:
alterum quemadmodum ab impetu eorum, aduerſis di-
rectionibus uicorum &
platearum, euitentur nocëtes flatus. Erit autem
in exæquata planicie centrum, ubieſt litera A, gnomonis autem antemeri
diana umbra, ubi est B, &
ab centro ubiest A, diducto circino ad id ſi-
gnum umbræ, ubi est B, circumagatur linea rotundationis, repoſito au-
tem gnomone ubi antea fuerat, expectanda est dum decreſcat, faciat{qúe}
iterum creſcendo parem antemeridianæ umbræ poſtmeridianam, tan-
gat{qúe} lineam rotundationis, ubierit litera C, Tune à ſigno ubi est B, &

ab ſigno ubiest C, circino decuſſatim deſcribatur, ubi erit D, deinde
per decuſſationë ubiest D, &
centrũ, perducatur linea ad extremum, in
qua erunt literæ E, &
F, Hæc linea erit index meridianæ, & ſeptentrio
nalis regionis.
Tunc circino totius rotundationis ſumendæ est pars ſex-
tadecima, circini{qúe} centrum ponendum in meridiana linea, quæ tangit ro
tundationem ubiest litera E, &
ſignãdum dextra ac ſiniſtra, ubi erunt
literæ GH.
Item in ſeptentrionali parte cẽtrum circini ponendum in ro
tundationis ſeptentrionali linea, ubiest liter a F, &
ſignãdum dextra ac
ſiniſtra, ubi ſunt literæ I &
K, & ab G ad K, & ab H ad I, per cen-
trum lineæ perducendæ.
Ita quod erit ſpatium ab G ad H, erit ſpatium
uenti Auſtri, &
partis meridianæ. Item quod erit ſpatium ab I ad K,
erit Septentrionis.
Reliquæ partes, dextratres, diuidendæ ſunt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index