Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < (31) of 373 > >|
8731DE ACRHITEC. LIB. II. rum rationes aptæ templis areæ ſunt diſtribuendæ. Deipſis autem ædi-
bus ſacris faciendis, &
de arearum ſymmetrijs, in tertio & quarto uolu
mine reddamrationes, quia in ſecũdo uiſum est mihi, primum de materiæ
copijs, quæ in æ diſicijs ſunt parandæ, quibus ſint uirtutibus, &
quem ha
beant uſum, exponere, commenſus ædificiorum, &
ordines, & genera
ſingula ſymmetriarum peragere, &
in ſingulis uoluminibus explicare.
M@ VITRVVII
DE ARCHITECTVRA,
LIBER SECVNDVS.
DINOCRATES ARCHITECTVS COGI
tationibus &
ſolertia fretus, cum Alexander reruns
potiretur, profectus est à Macedonia ad exercitum,
regiæ cupidus commendationis.
Is è patria à propin-
quis &
amicis tulit ad primos ordines & purpuratos
literas, ut aditus haberet faciliores, abeis{qúe} exceptus humane, petijt uti
quàm primum ad Alexãdrum perduceretur.
Cum polliciti eſſent, tardio-
res fuerunt, idoneum tempus expectantes.
Ita{qúe} Dinocrates ab ijs ſe exi-
ſtimans illudi, ab ſe petijt præſidium.
Fuerat enim amplißima ſtatura, fa-
cie grata, forma, dignitate{qúe} ſumma.
His igitur naturæ muneribus confi-
ſus, ueſtimenta poſuit in hoſpitio, &
oleo corpus perunxit, caput{qúe} coro-
nauit populea fronde, leuum humerum pelle leonina texit, dextra{qúe} cla-
uam tenens inceßit contra tribunal regis ius dicentis.
Nouitas populum
cum auertiſſet, conſpexit eum Alexander, &
admirans, iußit ei locum
dari ut accederet, interrogauit{qúe} quis eſſet.
Atille Dinocrates inquit ar-
chitectus Macedo, qui adte cogitationes &
formas affero dignas tua cla
ritate.
Nam Athon montem formaui inſtatuæ uirilis figuram, cuius ma
nu leua deſignaui ciuitatis amplißimæ mœnia, dextra pateram, quæ exci
peret omnium fluminum quæ ſunt in eo monte, aquam, ut inde in mare
profunderetur.
Delectatus Alexander ratione formæ, ſtatim quæ ſiuit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index