9
tranſmittere, ideo viris principibus ſingulari virtute
præditis, ſine quorum auctoritate, & munificentia
bonæ illæ artes omnino depreſſæ, contemptæ, &
ſqualidæ deperirent, dum eas diuino inſtinctu pro-
mouent, augent, atque in vitam reuocant, ne dum
pares, ſed maiores gratias ijs habendas priſci homines
cenſuerunt, quàm inuentoribus ipſis, cùm ipſi bonis
illis alioqui non duraturis genus hominum beauerint.

Atqui inter iſtos Heroas digniſsimum ſibi meritò
locum vindicarunt Maiores tui, Princeps Sereniſsime,
quibus gratitudinis perpetuam deberi memoriam eru-
diti omnes fatentur. Quippe poſtquam Barbarorum
incurſionibus Europa vniuerſa, & Italia Princeps eius
prouincia priſco nitore amiſſo, omni ornatu litterarũ,
artium, bibliothecarum, lycęorum, imo humani-
tatis, & politiæ ſpoliata diù iacuiſſet, Diuino fauore
primus omnium ſurrexit Magnus ille Coſmus Medi-
ceus, qui viros doctrina eximios cum vniuerſa ſupel-
lectile Gręcæ ſapientiæ Conſtantinopolitani Imperij
calamitatem fugientes eo affectu complexus eſt, vt
omnium Muſarum parens appellari deberet, qui ob
liberalitatem pluſquam regiam, & beneficentiam vbi-
que terrarum effuſam, atque ob alia heroica geſta
Pater Patrię prius ſalutatus fuerat. In eius locum ſuc-
ceſsit Laurentius nepos, qui non ferro, & cęde, ſed
ciuili prudentia, & alto conſilio Patriam, & pene
Europam moderatus eſt: nec modo Poéticis lepori-
bus ornatus, ſed profundiſsimæ Philoſophiæ Plato-
nicæ innutritus, eamdem doctrinam opera, & ſtudio
potiſsimum Marſilij Ficini è Gręco translatam illu-
ſtratamque poſteris tranſtulit. Bibliothecam inſuper
Laurentianam à maioribus inchoatam