Vitruvius, M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti: & nunc primum in Germania qua potuit diligentia excusi, atq[ue] hinc inde schematibus non iniucundis exornati

Page concordance

< >
Scan Original
211 157
212 158
213 159
214 160
215 161
216 162
217 163
218 164
219 165
220 166
221 167
222 168
223 169
224 170
225 171
226 172
227 173
228 174
229 175
230 176
231 177
232 178
233 179
234 180
235 181
236 182
237 183
238 184
239 185
240 186
< >
page |< < (39) of 373 > >|
9539DE ARCHITEC. LIB. I.
DE LATERIBVS. CAP. III.
ITAQVAE primum de lateribus, qua de terra duci eos oporteat
dicam.
Non enim de arenoſo, ne calculoſo, ne ſabuloſo luto ſunt
ducendi, quòd ex his generibus cum ſint ducti, primum fiunt graues, dein
de cum ab hymbribus in parietibus aſperguntur, dilabuntur &
diſſol-
uuntur, paleæ{qúe} quæ in his ponuntur non cohære ſcunt propter aſperita-
tem.
Faciendi autẽ ſunt ex terra albida creto ſa, ſiue de rubrica, aut etiam
maſculo ſabulone.
Hæc enim genera propter leuitatem habent firmita-
tem, &
non ſunt in opere ponder oſa, & faciliter aggerantur. Ducendi
autem ſunt per uernum tempus &
autumnale, ut uno tenore ſicceſcant.
Quienim per ſolſtitiũ par antur, ideo uitioſiſunt, quòd ſummũ corium,
ſolacriter cum percoquit, efficit ut uideantur aridi, interius autem ſint
non ſicci, &
cum poſtea ſicceſſendo ſe contrabunt, perrumpunt ea, quæ
erant arida, itarimoſi facti efficiuntur imbecilli:
maxime autem utiliores
erunt, ſi ante biennium ſuerint ducti, nam non ante poſſunt penitus ſic-
ceſſere, ita cumrecentes &
non aridi ſunt ſtructi, tectorio inducto ri-
gide{qúe} obſolidato permanente, ipſiſidentes non poſſunt eandem altitudi-
nem, qua est tectorium, tenere, contr actione{qúe} motinon hærent cum eo,
ſed à coniunctione eius diſparantur.
Igitur tectoria ab ſtructura ſeiun-
cta, propter tenuitatem per ſe ſtare non poſſunt, ſed franguntur, ipſi{qúe}
parietes fortuito ſidentes uitiantur, Ideo{qúe} etiam Vticenſes latere, ſi ſit
aridus, et ante quinquennium ductus, cum arbitrio magiſtr atus fuerit ita
probatus, tunc utuntur in parietum ſtructuris.
Fiunt autem laterum ge
neratria, unum quod græce διδῶρου adpellatur, id est, quo noſtriutun
11διδῶρον tur, longum pede, latum ſemipede, cæteris duobus græcorũ ædiſicia ſtru-
untur.
Ex his unum pentadoron, alterum tetr adoron dicitur. Doron au-
tem græei appellant palmum, quod munerum datio græce δῶρου appel-
22δῶρον latur:
id autem ſemper geritur per manus palmum. Ita quod est quoquo
uer ſus quin palmorum, pentadorõ, quod quatuor, tetradoron dicitur:
& quæ ſunt publica opera, pẽtadoro, quæ priuata, tetradoro ſtruũtur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index