Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

List of thumbnails

< >
101
101 (69)
102
102 (70)
103
103 (71)
104
104 (72)
105
105 (73)
106
106 (74)
107
107 (75)
108
108 (76)
109
109 (77)
110
110 (78)
< >
page |< < (71) of 412 > >|
10371SECVNDVS eſſe uitium non negant, quod perfacile ad ſe flammis admittat, atque ignibus infenſa ſit. Huic non poſtpo-
nitur
cõtignandis ædibus cupreſſùs, arbos alioquin eiuſmodi ut inter noſtras arbores primariã, et pr æcipuã ſibi
laudem
uendicet.
Hanc ueteres inter clariſſimas computabant, non ultimam ab cedro atque ebano. Cupreſ-
ſumq́
;
apud Indos propè inter aromata uenerantur, & merito id quidem laudent, qui velint Amoniam, Cbiã,
&
Cyrenaicam, quam eſſe æternam prædicat Theophr. Verum odore, nitore, robore, magnitudine, rectitudi-
ne
, perennitate.
his omnibus in laudibus quam tu illi arborem comparabis? Cariem, & uetuſtatem nihil ſen-
tire
cupreſſum affirmant, &
rimam ſponte haud quaquam capere: ea nimirum de re Plato leges publicas,
atque
inſtituta in ſacris ponendas cenſebat tabulis cupreſſinis, quod fut uras forte æterniores putabat, quàm
ære
.
Hic locus admonet, ut referam memoratu digna, quæ de cupreſſu ipſe legerim, & uiderim: ualuas cu-
1110 preſſeas in templo epheſiæ Dianæ annos duraſſe quadring entos teſtantur, &
eas ſeruaſſe nitorem, adeo ut no-
uas
perpetuò diceres.
Nos Romæ Petri baſilicam uidimus, cum ab Eugenio Pont. Max. ualuæ restitueren-
tur
, ubi hominum manus iniuriam rapiendo argento, quo olim fuerunt ueſtitæ, non intuliſſent, ſolidas, &
in-
tegerrimas
annos plus quingentos quinquaginta perduraſſe:
Nam ſi rectè annales Pontificum urbis Romæ
interpretamur
, tot ab Adriani tertij Pontificis temporibus, qui eas poſuit ad quartum Eugenium ſunt.
Ita-
que
contignationibus faciendis abietem probant:
& cupreſſum una re fortaßis præferunt, quod ſit æternior.
ſed eſt abiete grauior. Probant & pinum, & piceam. Pinum enim abiete perſimilem eſſe contra iniectum
pondus
reniti putant.
ſed inter pinum, atque abietem cum cætera, tum hoc intereſt, quod teredine abies eo læ-
ditur
minus, quo eſt pinus quidem ſucco, quam abies dulciori:
ego nulli poſtponendum puto laricem. Hanc
equidem
structurarum pondera firmiſſime, &
diutiſſime ſuſtentaſſe, cum alibi, tum apud Venetias ex uetu-
2220 ſtis ſori operibus adnotaui.
Atqui eam quidem de ſe præstare utilitates cunctas quas cæteræ præſtant ar-
bores
affirmant.
Neruoſa eſt uirium tenax, in tempeſtatibus firmißirna, aduerſus cariem illæſa, vetus opinio
hanc
contra ignium iniurias inuictam, &
propè illæſam perſiſtere. Quia & obijciendos ex larice aſſes eo uer-
ſus
, unde ignium aduentitium malum extimeſcas iubent:
ſed nos eam uidimus incenſam ardere, tamen ita ut
flammas
dedignari, easq́;
uel ſe ab ſe diſcutere videatur. Vnum habere conſtat uitium, nam aquis marinis red
ditur
teredini obnoxia.
Inutiles trabeationibas fori prædicant robora, & olea, quod grauia ſint, quod cedant
ponderi
, &
propè ſponte ſua deflectantur, tum & quæ facilius franguntur, quàm findantur, ad iſtos trabea-
tionum
uſus utilia non ſunt, uti eſt olea, &
ficus, & tilia, & ſalicta, & buiuſmodi: mirum, quod de palma
aſſeuerant
, contra ſuper impoſitum pondus reniti, &
in diuerſum curuari, ſubdiualibus trabeationibus, &
tecturis
iuniperum omnibus præferunt, &
buic (ait Plinius) eandem eſſe naturam, atq; cedro, ſed ſolidiorẽ.
3330 Tum & oleam infinitam habere æternitatem prædicant, & buxum etiam inter primarias annumerant. Caſta-
neam
quidem, tametſi pandat, &
torqueatur, non tamen in his operibus, quæ ſub diuo eſſe oporteat, recu-
ſant
:
Probant & in primis oleaſtrum, ea maxime re, qua & cupreſſum, quod cariem non ſentiat; quo in nu-
mero
ſunt arbores, quibus inſitus &
infuſus unctuoſus, & gummoſus ſuccus eſt, præſertim amarus. Eiuſ-
modi
enim uermen negant admittere, &
aduentitias humiditates excludere in promptu eſt. contrariam ijs
putant
materiem omnem, quæ dulci ſit ſucco prædita, &
quæ facile incendatur. Ab his tamen excipiunt
oleam
, &
oleaſtrum. Cerrumautem & fagum natura imbecillem eſſe contra tempeſtates, & non peruenire
ad
uetuſtatem affirmat Vitr.
Plin. Quercum item celeriter (ait) marceſcere. Ad reliqua uero intestina ope-
ra
ualuarum, lectorü, menſarum, ſubſelliorum, &
eiuſmodi abies egregia eſt. præſertim quæad Alpim Italiæ
montem
excreſcat.
Nam hæc arbos natura eſt ſicciſſima, & glutinum perquam tenaciſſima. est & picea,
4440&
cupreſſus his rebus percommoda. Fagum fore alioquin fragilem prædicant, ſed capfis, lectisq́; utilem, &
in
tenuiſſimas ſecari laminas.
Secari quoque, & ilicẽ aiunt belliſſime. inutiles etiam ad aſſeres habendæ ſunt
Iuglans
, quòd facile frangatur, ulmus, fraxinusq́;
, nam tametſi lentæ, facile tamen panduntur. Verum
obedientiſsimam
eſſe omnium in opere affirmant ſraxinum:
ſed nucem demiror non multo eſſe in antiquorum
monitis
celebratiorem;
Quando ea quidem (ut uidere liceat) cum ad cæteros pleroſque uſus, tum maximè aſ-
ſeritijs
operibus admodum habilis, &
pertractabilis est. Morum laudant cum ob eius æterititatem, tum quod
nigreſcat
uetuſtate indies, &
fiat gratior. Valvas memorat Theophr. conſueuiſſe diuites ponere ex loto; ili-
ce
, buxove vlmum quod rigorem firmiſſime aſſeruet, ideo portarum cardinibus utilem ducunt, ſed permutari
iubent
oportere, ut ſit radix ſuperior inuerſo cacumine.
Cato uectes aquifolios, laureos, atque vlmeos fieri
iubet
.
clauiculis cornum comprobant. Gradus ad ſcalas orno, atque. acere ponebant: pinus, picea, vlmus
5550 ad aquarum ductus intercauabantur.
Sedhaſce niſi terra contegas, ociſſime ſeneſcere aſſeuerant. Cæterum or-
nandis
ædibus laricem fæminam, quæ colore ſimilis est meli, compertum habent in tabellis pictorum eſſe im-
mortalem
, &
nullis rimis fißilem. Præterea quia ei nerui non inſint tractim, ſed cæſim: iccirco ad ſimulachra
Deorum
efficienda utebantur:
tum & utebantur loto, ac buxo, & cedro, & item cupreſſo, & craßiore olex-
rum
radice.
Aegyptiaq́; perſica, quam eſſe loto ſimilem referunt. Torno autem ſi quid terete reddidiſſe opus
erat
fago, moro, terebintbo, &
in primis buxo omnium ſpiſſiſſima. & egregie tornatili, & ebano omnium gra-
cillima
utebantur.
Neque ſignis, & tabulis efficiundis aſpernabantur populum albam, & item nigram, &
ſalicem
, &
carpinum, & ſorbum, ſambucum, & ficum, quæ arbores cum ſiccitate, & æquabilitate ad exci-
pienda
, ſeruandaq́;
pictorum glutinamenta & illinimenta utiles ſunt. Tum ad formas exprimendas ductibi-
les
quidem atque admodum faciles.
veruminter haſce omnium mollißimam extare tiliam in promptu eſt.
Sunt qui ad ſigna conſicienda iuiubam comprobant. His contraria eſt robur, quandoquidem inter ſe, & cum
6660

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index