Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
101 69
102 70
103 71
104 72
105 73
106 74
107 75
108 76
109 77
110 78
111 79
112 80
113 81
114 82
115 83
116 84
117 85
118 86
119 87
120 88
121 89
122 90
123 91
124 92
125 93
126 94
127 95
128 96
129 97
130 98
< >
page |< < (72) of 412 > >|
10472LIBER alijs omnibus eiuſmodimaterijs inſatiabilis omnino, & omnis glutinis aſpernatrix ſit. Idem uitium eſſe omni-
bus
lacbrimoſis, &
criſpis aiunt, ut omne genus glutinamenti abdicent. Raſile itidem, atque denſum quodq́ue
lignum
ægre cobæret glutino.
Quæ item diuerſa ſunt natura, uti est edera, laurus, tiliaq́; , quod calidæ ſint, cum
his
quæ humectis locis naſcuntur:
quod eiuſmodi omnes frigidæ natura ſint, diu glutino non cohærent. Vlmus,
fraxinus
, morus, ceraſusq́;
, quod ſiccæ ſint cum platano, & alno, quæ madidæ nat ura ſunt, non conueniunt.
Quin & tantum abfuit apud maiorcs, ut natura inter ſe non congruentia, & contraria glutino connecterent: vt
etiam
ſimul non iugata, ſed hærentia uetuerint coagmentari.
hinc illud Vitruuij, quod æſculeos quidem axes
admonet
quernis non iungendos.
Verum ut de ijs omnibus ſummatim & comparatione quadam referam
apud
omnes autbores conſtat, infœcundas arbores firmiores eſſe fertilibus, ſylueſtres &
manu, ferroq́; non cul-
1110 tas duriores eße domeſticis.
Nam ſyluestres quidem in morbos incidere, quibus interimant, negat Theoph. do-
meſticas
uero.
& maximè, quæ fructus ferant, grauiſſimis eſſe obnoxiasmorbis prædicant. Et inter feraces
præcoques
ſerotinis, &
dulces acutis eſſe imbecilliores, ſtatuunt, & inter acutas, atque aſperas ſolidiores pu-
tant
eas, quæ fructus acerbiores, rarioresq́;
edant. Quæ alternis annis promunt, & quæ penitus ſteriles ſint
feracibus
nodoſiores ſunt, &
iſtarum, quo quæq; breuior, difficilior: & ſteriles magis creſcunt quàm fer-
tiles
.
Addunt & eas, quæ in propatulo, & nullis neque montibus tectæ, neque ſyluis, ſed crebris uentis, &
tempeſtatibus
agitatæ creuerint firmiores illas quidem, craßioresq́;
eſſe, ſed breuiores, nodoſioresq́; , quàm
quæ
in conualle, &
loco a ventis tuto excreuerint. Tum & arbores ortæ in locis humidis, atque opacis mol-
liores
putant, quàm quæ in apricis, atque ſiccis coaluerint.
& quæ ad boream naſcantur aptiores eſſe, quàm
quæ
a borea ad auſtrum declinent:
& quæ locis a ſua natura ſint alienis natæ, non ſecus, atque abortiuas
2220 reſpuunt:
& meridianas quidem prædurasfore, ſedmedullis contorqueri, & minus coæquabiles præſtare ſe
ad
opus exequendum.
Præerea aridas natura, atque ad creſcendum tardas robuſtiores eſſe, quàm quæ laxæ,
&
fœcundæ ſint. Namque in his fœmineam, in his uero alteris maſculinam eſſe naturam putabat Varro.
& candida quæq; ligna minus eſſe denſa, & magis trac̃tabilia, quàm quibus color quiuis infuſus ſit. Et pon-
deroſa
quidem omnis materia ſpißior, duriorq́;
leui eſt: & quo quæque leuior, est fragilior; & quo criſpior
aſtructior.
tum quibus natura dederit, ut diutius inuita uigeant. dediſſe etiam, ut abſciſſæ tardius corrum-
pantur
.
omni etiam in ligno, quo minus medullæ ineſt, eo natura illi acrior, & robuſtior eſt. Quæ partes ad
medullam
proximiores ſunt duriores quidem cæteris, ac denſiores ſunt.
Quæ cortici propinquiores ſunt,
neruo
tenaciore ſunt.
Etenim in arboribus, ueluti in animante pro cute eſſe ſtatuunt extremum corticem, pro
carne
id, quod ad cutem ſubest, pro oſſe id, quod ad medullam circum obuoluitur;
& nodos in plantis perſimi-
les
eſſe neruis putabat Ariſt.
Ligni partem omnium peſſimam alburnum deputant, cum alias ob res, tum quod
3330 teredmibus infenſa ſit.
Adde his, quod partes materiæ, quæ dum ſtaret arbor ad Solem in meridie uerge-
bant
, aridiores erunt cæteris, &
graciliores, tenuioresq́; : tamen denſiores, habebuntq́; medullam iſta ex par-
te
cortici uiciniorem:
& quæ item partes telluri, & radicibus fuere finitimæ ſtabunt illæ quidem cæteris gra-
uiores
.
Huius ſignum quòd aquis ægre adnatabunt. Et arboris cuiuſque pars media criſpior, & maculæ uti-
cumq
;
ſint, quo radicibus adiunctiores eo anfractiores. intimas tamen quaſque partes ſupernatibus conſtan-
tiores
, &
commodiores ducunt. Verum in arborum generibus comperio aliquas, de quibus optimi ſcriptores
longè
miranda referant.
Nam uitem quidem ſæculorum æternitatem ſuperare affirmant. Iouis ſimulachrum
factum
ex uite in vrbe Populonia ad Cæſaris tempora conſpiciebatur ſæculis permultis incorruptum, neque
ulli
eſſe ligno naturam penitus æterniorem omnes prædicant.
In Arriana Indorum regione haberi uites tam
craſſas
ait Strabo, ut eius truncos homines uix amplexentur bini.
Apud Vticam tectum ex cedro stetiſſe an-
4440 nos mille ducentos octo &
ſeptuaginta tradidere. In Hiſpania templo Dianæ trabes ex iunipero ab anno du-
centefimo
ante excidium Troiæ uſque ad Hannibalem dur aſſe teſtantur.
Atqui cedro quidem mira est natu-
ra
, ſi (uti ferunt) una bæc arbos clauum non tenet.
In montibus qui ad Eenacum ſunt abietis genus regnat,
quo
ſi feceris uas, ni prius oleo perunxeris, non continebit uinum.
Hactenus de Arboribus. Nunc ad Vit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index