Vitruvius, De architectura libri decem, 1567

Page concordance

< >
Scan Original
121 89
122 90
123 91
124 92
125 93
126 94
127 95
128 96
129 97
130 98
131 99
132 100
133 101
134 102
135 103
136 104
137 105
138 106
139 107
140 108
141 109
142 110
143 111
144 112
145 113
146 114
147 115
148 116
149 117
150 118
< >
page |< < (78) of 412 > >|
11078LIBER
De abiete ſupernate, & infernate cum Apenini deſcri-
ptione. # Cap. X.
MOntis Apẽnini primæ radices ab Tyrrheno mari in Alpes, & in extremas Hetruriæ re-
giones oriuntur, eius uero montis iugum ſe circumagens, &
media curuatura propè
tangens oras maris Adriatici, pertingit circuitionibus contra fretum.
Itaque citerior
1110 eius curuatura, quæ uergit ad Hetruriæ, Campaniæq́;
regiones, apricis eſt poteſtatibus:
namq́; impetus habet perpetuosa Solis curſu, ulterior autem, quæ eſt proclinata ad ſuperum mare,
ſeptentrionali regioni ſubiecta, continetur umbroſis, &
opacis perpetuitatibus. itaque quæ in ea par-
te naſcuntur arbores humida poteſtate nutritæ, non ſolum ipſæ augentur ampliſsimis magnitudini-
bus, ſed earum quoque uenæ humoris copia repletæ turgentes liquoris abundantia ſaturantur.
Cum
autem exciſæ, &
dolatæ uitalem poteſtatem amiſerint, uenarum rigorem permutantes ſicceſcendo,
propter raritatem fiunt inanes, &
euanidæ, ideoq́; in ædificijs non poſſunt habere diuturnitatem. Que
autem ad Solis curſum ſpectantibus locis procreantur, non habentes interueniorum raritates ſiccita-
tibus exuſtæ ſolidantur, quia ſol non modo ex terra lambendo, ſed etiam ex arboribus educit humo-
res.
Itaque quæ ſunt in a pricis regionibus ſpiſsis uenarum crebitatibus ſolidatæ, non habentes ex hu-
2220 more raritatem, cum in materiam perdolantur, reddunt magnas utilitates ad uetuſtatem.
Idco in-
fernates, quæ ex apricis locis apportantur, meliores ſunt, quàm quæ ab opacis de ſupernatibus
aduehuntur.
Supernates a ſuperiori, infernates ab inferiori mari dicuntur arbores. Aprica loca ſunt, quæ Soli expo.
nuntur. Reliqua facilia.
Qvantvm animo conſiderare potui de copijs, quæ ſunt neceſſariæ in ædificiorum comparationi-
bus, &
quibus temperaturis a rerum natura principiorum habere uideantur mixtionem, quæq́; inſunt
in ſingulis generibus uirtutes, &
uitia, uti non ſint ignota ædificantibus expoſui. Itaque qui potue-
rint eorum præceptorum ſequi præſcripitiones, erunt prudentiores, ſingulorumq́;
generum uſum eli-
gere poterunt in operibus.
Ergo quoniam de apparationibus eſt explicatum, in cæteris uoluminibus
3330 de ipſis ædificijs exponetur, &
primum de Deorum immortalium ædibus ſacris, & de earum ſymme-
trijs, &
proportionibus (uti ordo poſtulat) in ſequenti perſcribam.
Finis ſecundi Libri.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index